来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8929

学习本章节

  
/10837  
  

8929. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet instructionem porro, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit instructio, nam ‘dicere’ 1 involvit quod sequitur, hic instructionem, ut quoque alibi, 2 n. 6879, 6881, 6883, 6891, 7186, 7267, 7304, 7380, 8127.

脚注:

1. The Manuscript inserts id.

2. The Manuscript inserts ut.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6879

学习本章节

  
/10837  
  

6879. ‘Et dixit Deus ad Moschen 1 ’: quod significet instructionem primam, constat ex significatione ‘dicere Deus’, hic ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et a Mosche ad populum, ita a Divino Vero procedente a Divino Humano Domini ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit instructio, hic prima quia agitur de Ipso Deo Qui colendus; primum enim Ecclesiae est cognitio quod Deus sit, et quod Ille colendus; quale Ipsius primum quod sciendum, est quod creaverit universum, et quod universum creatum ab Ipso subsistat.

脚注:

1. Inserted but not deleted ita dicas ad filios Israelis compare Arcana Coelestia 6873.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.