来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3897

学习本章节

  
/10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

脚注:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9063

学习本章节

  
/10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

脚注:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5168

学习本章节

  
/10837  
  

5168. ‘Quemadmodum interpretatus illis Josephus’: quod significet praedictionem a caelesti in naturali, constat ex significatione ‘interpretari’ quod sit dicere quid in se habeat seu quid insit, tum quid contingeret, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, ita praedicere; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106. Quomodo cum his se habeat, quod nempe sensualia partis intellectualis retenta sint et sensualia partis voluntariae rejecta, videatur supra n. 5157.

[2] Agitur in hoc capite in sensu interno de subordinatione exterioris naturalis, quod subordinandum ob causam ut inserviat interiori naturali pro plano, n. 5165; nisi enim id subordinatur, interiora vera et bona non habent ubi repraesentari possunt, consequenter non cogitationes interiores quae spirituale et caeleste in se habent, nam ea sistuntur ibi sicut in sua facie aut sicut in speculo; quare cum nulla subordinatio est, homo nullam cogitationem interiorem potest habere; immo nec ullam fidem, est enim nulla comprehensio remota seu eminens, et inde nulla apperceptio talium; quod naturale subordinat et ad correspondentiam redigit, est unice bonum in quo innocentia, quod bonum in Verbo 1 vocatur charitas; sensualia et scientifica sunt solum media in quae bonum illud influat, et se sistat in forma, seque ad omnem usum explicet; at scientifica, etiamsi 2 forent ipsa vera fidei, absque bono illo in illis, non aliud sunt quam squamae inter sordes, quae decidunt;

[3] sed quomodo exteriora in ordinem et ad correspondentiam cum interioribus per bonum mediis scientificis et veris fidei rediguntur, est hodie remotius a captu quam fuerat olim, et hoc ex pluribus causis, imprimis ex eo quod hodie intra Ecclesiam nulla amplius sit charitas; est enim ultimum Ecclesiae tempus, proinde nec ulla est affectio sciendi talia; quapropter aversationis quid ilico obvenit, cum aliquid dicitur quod intra seu supra sensualia est, consequenter cum aliquid ex talibus quae angelicae sapientiae sunt, depromitur; sed quia in sensu interno talia sunt, quae enim in sensu interno sunt, adaequata sunt angelicae sapientiae, et quia Verbum quoad sensum internum nunc explicatur, usque dicenda sunt utcumque apparitura sint a sensuali remota.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. sint

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.