来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3897

学习本章节

  
/10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

脚注:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9063

学习本章节

  
/10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

脚注:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4618

学习本章节

  
/10837  
  

4618. ‘Et exspiravit Jishak et mortuus est’: quod significet exsuscitationem in Divino Naturali, constat ex significatione ‘exspirare et mori’ quod sit exsuscitatio, de qua n. 3326, 3498, 3505; quando enim in Verbo memoratur de aliquo quod mortuus sit, in sensu interno 1 significatur ultimum ejus et novum in altero, ita continuatio; sicut cum memoratur de regibus Jehudae et Israelis quod mortui, seu de summis pontificibus, in sensu interno est finis repraesentationis quae per illos, et continuatio in alio, ita exsuscitatio; 2 etiam qui in altera vita sunt, et tunc apud hominem cum illa leguntur, non aliquam mortem capiunt, quia prorsus nesciunt 3 ibi quid mori, inde loco ejus percipiunt continuum in altero; 4 praeterea cum homo moritur, non moritur nisi quoad corporeum quod ei inserviverat pro usibus in terra, sed continuat vitam quoad suum spiritum in mundo ubi corporea non amplius alicui usui sunt.

[2] 5 Quod per ‘exspiravit Jishak et mortuus est’ significetur exsuscitatio in Divino Naturali, est quia rationale vitam non 6 habet, nisi naturale correspondet, n. 3493, 3620, 3623; se habet hoc sicut visus oculi, is nisi objecta extra se 6 habet quae videat, perit, ita quoque reliqui sensus; pariter si objecta 7 sunt prorsus contraria, ea enim mortem inducunt; et quoque se habet sicut vena fontis cujus aquis nullus effluxus, inde obstipatur: simile est cum rationali, nisi lucis ejus receptio sit in naturali, perit ejus visus, scientifica enim in naturali sunt objecta visus rationalis; quae objecta si contraria sunt luci, hoc est, intelligentiae veri et sapientiae boni, etiam visus rationalis perit, nam in contraria sibi influere nequit; inde est quod 8 rationale apud illos qui in 9 malis et falsis sunt, occludatur, sic ut non pateat per illud communicatio cum caelo, nisi solum quasi per rimas ut in facultate sint cogitandi, ratiocinandi et loquendi: inde est ut naturale cum rationali conjungi possit, quod ad receptionem praeparandum sit, quod fit per regenerationem a Domino, et tunc cum conjungitur, rationale vivit in naturali, nam in naturali videt objecta sua, ut dictum, sicut visus oculi in objectis mundi 10 .

[3] Rationale quidem in se vitam habet, distinctam a vita naturalis, sed usque rationale in naturali est, sicut homo in sua domo, aut anima in suo corpore: se quoque ita habet cum caelis; intimum seu tertium caelum quidem vivit distinctum a caelis qui infra illud, sed usque nisi receptio 11 foret in secundo seu medio caelo, sapientia ibi dissiparetur; similiter nisi receptio lucis et intelligentiae hujus caeli foret in caelo ultimo seu primo, et hujus denique in naturali hominis; intelligentia illorum caelorum' quoque dissiparetur, nisi provideretur a Domino ut alibi receptio foret; quapropter ita formati sunt caeli a Domino, ut unum alteri inserviat pro receptione, et tandem homo quoad ejus naturale et sensuale pro receptione ultima, nam ibi Divinum in ultimo ordinis est, et transit in mundum: 12 ideo si concordat seu correspondet ultimum cum prioribus, tunc in ultimo sunt priora simul, nam quae ultima sunt, receptacula sunt priorum se et ibi successiva simul sunt.

Inde patet quid per exsuscitationem in Divino Naturali intelligitur.

脚注:

1. est

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. illi

4. etiam cum homo moritur, non est mors ejus, nisi quoad corporeum quod inserviverat pro usibus in terra, sed est continuatio vitae, nam spiritus continuat tuncvitam

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. habeat

7. sint

8. The Manuscript places this after falsis sunt.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts ut dictum.

11. The Manuscript inserts ejus.

12. quapropter

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.