来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3859

学习本章节

  
/10837  
  

3859. vers. 32 Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit Jehovah afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. ‘Concepit Leah, et peperit filium’ significat conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum: ‘et vocavit nomen ejus Reuben’ significat quale ejus quod describitur: ‘quia dixit, quod vidit Jehovah’ significat in supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum, in externo visum, hic fidem a Domino: ‘afflictionem meam’ significat statum perveniendi ad bonum: ‘quia nunc amabit me vir meus’ significat quod inde bonum veri.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#114

学习本章节

  
/10837  
  

114. Verum fidei etiam in Verbo significatum est et repraesentatam per lapides pretiosos, ut in pectorali judicii, et super humeris ephodi Aharonis; in pectorali, aurum, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, et xylinum, repraesentabant illa quae sunt amoris; lapides pretiosi, illa quae fidei ex amore; similiter lapides duo recordationis super humeris ephodi, qui erant ex shoham, circumdati fundis auri, Exod. 28:9-22;

quod manifeste dicitur apud Ezechielem ubi agitur de homine possidente divitias caelestes, sapientiam et intelligentiam, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas; tarshish, shoham, et iaspis; saphir, chrysoprasus, smaragdus; et aurum, opus tympanorum tuorum, et fistularum tuarum, in te, in die, quo creatus es, praeparata sunt; ... perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus es, 28:12, 13, 15; quae quod significent caelestia et spiritualia fidei, non autem lapides, unicuique constare potest: immo unusquisque lapis quoddam essentiale fidei repraesentabat.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.