来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2006

学习本章节

  
/10837  
  

2006. Quod ‘multitudo’ significet verum, constat a significatione ‘multitudinis’ quod sit veram, de qua prius n. 1941; et a significatione ‘multiplicari’ quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#983

学习本章节

  
/10837  
  

983. Quod per ‘fructificari’ significentur bona charitatis, per ‘multiplicari’ vera fidei quae nunc incrementa caperent, constat a significatione ‘utriusque vocis in Verbo, ubi ‘fructificare’, seu fructus facere, ubique praedicatur de charitate, et ‘multiplicare’ de fide; videantur quae de significatione ‘eorum prius dicta sunt, n. 43 et 55; quae ut adhuc magis confirmentur, ex Verbo licet sequentia loca afferre;

apud Jeremiam,

Revertimini filii aversi; ... dabo vobis pastores juxta cor Meum, et pascent vos cognitione et intelligentia; et erit quod multiplicabimini et fructificabimini in terra, 3:14-16;

ubi manifeste ‘multiplicari’ pro crescere cognitione et intelligentia, hoc est, fide; et ‘fructificari’ pro bonis charitatis; ibi enim de Ecclesia plantanda agitur apud quam praecedit fides seu multiplicatio:

[2] apud eundem,

Ego congregabo reliquias gregis Mei, ex omnibus terris, quo dispuli eos; et reducam eos ad caulas suas, et fructificabuntur et multiplicabuntur, 23:3;

ubi de Ecclesia plantata; ita ‘fructificari’ quoad bona charitatis, et ‘multiplicari’ quoad vera fidei:

apud Mosen,

Insuper aspiciam ad vos, et fructificari faciam vos, et multiplicari faciam vos; et erigam foedus Meum vobiscum, Lev. 26:9;

in sensu interno ibi de Ecclesia caelesti, quare ‘fructificari’ de bonis amoris et charitatis, ‘multiplicari’ de bonis et veris fidei, praedicatur:

apud Zachariam, Redimam eos; et multiplicabuntur, sicut multiplicati fuerunt, 10:8;

quod ibi ‘multiplicari’ praedicetur de veris fidei, patet inde quod redimendi:

[3] apud Jeremiam,

Aedificabitur civitas super cumulo suo, ... et exibit ex illis confessio, et vox ludentium; et multiplicari faciam eos et non diminuentur; ... et erunt filii ejus sicut olim, 30:18-20;

ubi de affectionibus veri et de veris fidei; affectiones veri per ‘confessionem et vocem ludentium’, incrementa veritatum fidei per ‘multiplicari’ exprimuntur; ‘filii’ ibi etiam pro veris.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.