来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#746

学习本章节

  
/1232  
  

746. "Quia projectus est accusator fratrum nostrorum." - Quod significet postquam separati a caelo sunt ac damnati inferno illi qui impugnaverunt vitam fidei quae est charitas, constat ex significatione "projectus esse", cum de dracone, quod sit quod illi qui per "draconem" intelliguntur, sint separati a caelo, ac damnati inferno (de qua supra, n. 739 [a] , 742): ex significatione "accusatoris fratrum nostorum", quod sint qui impugnarunt vitam fidei, quae est charitas; per "accusatorem" enim significatur impugnator, objurgator, et increpator; nam qui accusat, etiam impugnat, objurgat et increpat; eadem quoque vox in lingua originali significat adversarium et increpatorem; et quod mirum est, illi qui dracones sunt, tametsi vitam nihili faciunt, usque in mundo spirituali accusant fideles si aliquod ignorantiae malum animadvertunt, inquirunt enim eorum vitam, ut probro afficiant ac condemnent; inde accusatores vocantur;

[2] per "fratres" autem, quos accusant, intelliguntur omnes qui in caelis sunt, tum omnes qui in terris, qui in bono charitatis sunt; causa quod dicantur "fratres", est, quia unus est omnibus illis Pater, nempe Dominus; ac qui in bono amoris in Dominum sunt, et in bono charitatis erga proximum, sunt Ipsius filii, et quoque vocantur "filii Dei", "filii regni", et "heredes"; inde sequitur, quod quia sunt filii unius Patris, etiam fratres sint. Etiam mandatum ex Domino Patre primarium est, ut se mutuo ament; inde amor est ex quo sunt fratres: amor quoque est conjunctio spiritualis. Ex hoc derivatum est, quod apud antiquos in ecclesiis in quibus charitas fuit essentiale, omnes vocati sint fratres; similiter in Ecclesia nostra Christiana in principio ejus. Inde nunc est, quod "frater" in spirituali sensu significet charitatem. Quod omnes qui ab una ecclesia olim fuerunt, se vocaverint fratres, et quod Dominus illos qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, nominet fratres, constare potest ex multis locis in Verbo sed ut distincte percipiatur quid significat "frater", ex Verbo illustrabitur.

[3] (1) Quod omnes qui ab Ecclesia Israelitica fuerunt, vocaverint se "fratres", constat ex sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Tunc adducent omnes fratres vestros, ex omnibus gentibus, munus Jehovae" (66:20);

apud Jeremiam,

"Non servire facient Judaeum fratrem suum quisquam" (34:9);

apud Ezechielem,

"Fili hominis, fratres tui, fratres tui, 1 filii cognationis tuae, et tota domus Israelis" (11:153]);

apud Mosen,

"Moses exivit ad fratres suos, ut videret onera illorum" (Exod. 2:11 2 );

Dixit Moses ad Jethronem socerum suum, "Revertar ad fratres meos qui in Aegypto" (Exodus 4:18);

"Quando depauperabitur frater tuus" (Leviticus 25:25, 35, 47);

"Quod ad fratres vestros filios Israelis, vir in fratrem suum non dominabitur cum saevitia" (Leviticus 25:46);

"Utinam emortui essemus, cum mortui sunt fratres nostri coram Jehovah" (Numeri 20:3);

Ecce "vir de filiis Israelis venit et adduxit ad fratres suos Midianitidem" (Numeri 25:6);

"Aperies manum tuam fratri tuo; .... quando venditur tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, serviet tibi sex annos" (Deuteronomius 15:11, 12);

"Si quis furatus fuerit animam de fratribus suis, ...et questum fecerit in eo" (Deutr. 24:7 3 );

"Quadragies 4 percutiet eum, nec addet ne vilis habeatur frater tuus in oculis tuis" (Deuteronomius 25:3, et alibi):

ex his constare potest quod filii Israelis omnes inter se dicti fuerint fratres: quod ita dicti sint, fuit causa proxima, quia omnes fuerunt ex Jacobo, qui communis eorum pater fuit; at causa remota fuit, quia "frater" significat bonum charitatis, quod bonum, quia est essentiale ecclesiae, etiam omnes spiritualiter conjungit; tum quia "Israel" in supremo sensu significat Dominum, ac inde "filii Israelis" ecclesiam.

[4]): per "virum et fratrem" significatur verum et bonum, ac in opposito sensu falsum et malum; quare etiam dicitur, "Menascheh comedet Ephraimum, et Ephraimus Menaschen", per "Menascheh" enim significatur bonum voluntarium, et per "Ephraimum" verum intellectuale, utrumque ecclesiae externae, ac in opposito sensu malum et falsum. (Sed haec videantur explicata supra, n. 386 [b] 440 [b] 600 [b] 617 [c] .)

[5] Apud eundem,

"Commiscebo.. Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, et regnum contra regnum" (19:2):

per "Aegyptum" hic significatur naturalis homo separatus a spirituali; qui quia in nulla luce veri est, disceptat continue de bono et malo, ac de vero et falso; disceptatio illa significatur per "Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum"; per "fratrem" et "socium" significatur bonum ex quo verum, ac verum ex bono, et in opposito sensu malum ex quo falsum, ac falsum ex malo; quare etiam dicitur, "urbs contra urbem, et regnum contra regnum"; per "urbem" significatur doctrina, et per "regnum" ecclesia ex illa, quae similiter pugnaturae sunt.

[6] Apud eundem,

"Vir socium suum adjuvant, et fratri suo dicit, Confirma te" (41:6):

apud eundem,

"Dispergam eos, virum cum fratre suo" (13:14);

apud eundem,

"Sic dicetis vir ad socium suum, et vir ad fratrem suum, Quid respondit Jehovah?" (23:35);

apud eundem,

"Non obedivistis Mihi, ut proclamaretis libertatem vir fratri suo, et vir socio suo" (34:9, 17);

apud Ezechielem,

"Gladius viri contra fratrem suum erit" (Ezech. 38:21 5 );

apud Joelem,

"Non vir fratrem suum propellunt" (Joel. 2:8 6 );

apud Micham,

"Omnes sanguinibus insidiantur, vir fratrem suum venantur in reti" (7:2):

apud Sachariam,

"Benignitatem et misericordiam facite vir cum fratre suo" (7:9);

apud Malachiam,

"Quare perfide agimus, vir contra fratrem suum?" (2:10);

apud Mosen,

"Facta est caligo tenebrarum in omni terra Aegypti.., nec 7 vidit vir fratrem suum" (Exod. 10 [22,] 23);

apud eundem,

"A fine septem annorum.... remittet omnis creditor manum suam, quando credidit quid socio suo, nec urgeat socium suum, nec fratrem suum" (Deuteronomius 15:1, 2);

et alibi. In sensu proximo per "virum" intelligitur quisque, per "fratrem" qui ex eadem tribu, quia in cognatione, et per "socium" qui ex alia tribu, quia solum in affinitate; at in sensu spirituali per "virum" significatur omnis qui in veris est, tum qui in falsis, per "fratrem" omnis qui in bono charitatis est, et abstracte ipsum illud bonum, et per "socium" omnis qui in vero ex illo bono est, et abstracte ipsum illud verum; et in opposito sensu malum oppositum bono charitatis, ac falsum oppositum vero ex illo bono: quod "frater" et "socius" dicantur, est 8 quia duo sunt quae faciunt ecclesiam, nempe charitas et fides, sicut duo quae faciunt vitam hominis, voluntas et intellectus; inde etiam sunt duo quae sicut unum agunt; prout duo oculi, duae aures, duae nares, duae manus, duo pedes, duo lobi pulmonum, duae camerae cordis, duo hemisphaeria cerebri, et sic porro, quorum unum se refert ad bonum ex quo verum, et alterum ad verum ex bono; inde est quod dicatur "frater" et "socius", et quod "frater" significet bonum et "socius" verum ejus.

[7] (3) Quod Dominus illos qui ab ecclesia Ipsius in bono charitatis sunt, nominet "fratres", constat ex his:

- Apud Evangelistas,

Jesus "extendens manum suam super discipulos suos dixit, Ecce mater mea, et fratres mei; quisquis.. fecerit voluntatem Patris mei, ...ille meus frater et soror et mater est" (Matthaeus 12:49; Marcus 3:33-35):

per "discipulos", supra quos Dominus, extendit manum, significantur omnes qui ab ecclesia Ipsius; per "fratres Ipsius" significantur qui in bono charitatis ab Ipso sunt; per "sorores" qui in veris ex illo bono; et per "matrem" significatur ecclesia ex illis.

[8] Apud Matthaeum,

Jesus dixit Mariae Magdalenae et alteri Mariae, "Ne timetote; abite, annuntiate fratribus meis, ut abeant in Galilaeam, et ibi Me videbunt" (28:10):

per "fratres" etiam hic intelliguntur discipuli, per quos significantur omnes qui ab ecclesia in bono charitatis sunt.

Apud Johannem,

Jesus dixit Mariae, "Abi ad fratres meos, et dic illis, Ascendo ad Patrem meum" (20:17);

similiter hic discipuli vocantur "fratres", quia per "discipulos" aeque ac per "fratres" significantur omnes qui ab ecclesia Ipsius in bono charitatis sunt.

[9] Apud Matthaeum,

"Respondens Rex dixit illis, Dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis" (25:40):

quod illi qui bona charitatis praestiterunt hic dicantur a Domino "fratres", constat ex praecedentibus ibi; at sciendum est quod Dominus, tametsi illorum Pater est, usque nominet illos "fratres"; sed illorum Pater est ex Divino Amore, sed Frater ex Divino quod procedit ex Ipso: causa est, quia omnes in caelis sunt receptiones Divini quod procedit ex Ipso, ac Divinum quod procedit ex Domino, cujus receptiones sunt, est Dominus in caelo, et quoque in ecclesia; et hoc non est angeli nec hominis, sed Domini apud illos; quare Dominus ipsum bonum charitatis apud illos, quod est suum, vocat Fratrem; proinde etiam angelos et homines, quia sunt subjecta recipientia illius boni. Verbo, Divinum procedens, quod est Divinum Domini in caelis, est Divinum natum a Domino in caelo; quare ex illo Divino, angeli qui sunt recipientes ejus, vocantur "filii Dei"; et quia hi ex illo Divino apud se recepto sunt fratres, est Dominus in illis qui dicit "Frater"; angeli enim non loquuntur ex se sed ex Domino, dum ex bono charitatis: inde nunc est quod Dominus dicat, "In quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis"; sunt itaque bona charitatis, quae in praecedentibus enumerantur, quae in sensu spirituali sunt Domini fratres, et quae propter praedictam causam vocantur a Domino "fratres": per "Regem" etiam, qui ita illos vocat, significatur Divinum procedens, quod una voce vocatur Divinum Verum, seu Divinum spirituale, quod in sua essentia est bonum charitatis.

[10] Tenendum itaque est quod Dominus non vocaverit illos "fratres" ex eo quod Ipse Homo fuerit sicut illi, secundum opinionem in Christiano orbe receptam; ex quo sequitur quod ideo non liceat alicui homini vocare Dominum fratrem; est enim Deus etiam quoad Humanum, et Deus non est frater, sed est Pater. Quod Dominus dicatur frater in ecclesiis in terris, est quia de Humano Ipsius non aliam ideam captaverunt quam sicut de humano alius hominis, cum tamen Humanum Domini est Divinum.

[11] Quoniam reges olim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, ac Divinum Verum receptum ab angelis in regno Domini spirituali est idem cum Divino Bono spirituali, ac Bonum spirituale est Bonum charitatis, ideo etiam reges super filios Israelis vocabant subditos suos "fratres"; tametsi non licuerit vicissim subditis vocare regem suum fratrem; minus Dominum, qui est Rex regum et Dominus dominorum:

- Ut apud Davidem,

"Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio congregationis laudabo Te" (Psalmuss 22:23 [B.A. 22]);

apud eundem,

"Alienus factus sum fratribus meis, et extraneus filiis matris meae" (Psalmuss 69:9 [B.A. 8]);

apud eundem,

"Propter fratres meos, et socios meos, loquar.. pacem in Te" (Psalmuss 122:8):

haec locutus est David sicut de se, sed usque per "Davidem" ibi in sensu repraesentativo spirituali intelligitur Dominus.

Apud Mosen,

"E medio fratrum tuorum pones super 9 eos regem, non poteris dare super 10 eos virum alienigenam, qui non frater tuus sit: .... sed ne efferat se cor ejus prae fratribus ejus" (Deuteronomius 17:15, 20):

per "fratres", ex quibus poneretur rex, significantur omnes qui ab ecclesia sunt: nam dicitur, "Non potes dare super 11 eos virum alienigenam"; per "virum alienigenam" et per "alienum" significatur qui non ab ecclesia est.

[12] Apud eundem,

"Prophetam e medio tui, de fratribus tuis, sicut me excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Huic obedietis" (Deuteronomius 18:15, 20):

prophetia de Domino, qui intelligitur per "Prophetam", quem Jehovah Deus excitabit de fratribus; qui "fratres tui", ita Mosis, vocantur, ex eo quod per "Mosen" in sensu repraesentativo intelligatur Dominus quoad Verbum, ac per "prophetam" docens Verbum, ita quoque Verbum et doctrina e Verbo; inde est, quod dicatur, "Sicut me excitabit." (Quod Moses repraesentaverit Dominum quoad Legem, ita quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4859 fin. , 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 9372, 10234.)

[13] (4) Quod omnis illi "fratres" a Domino dicantur, qui Ipsum agnoscunt, et in bono charitatis ab Ipso sunt, sequitur ex eo, quod Dominus sit omnium Pater, et omnium Doctor, et ex Ipso ut Patre est omne bonum charitatis, et ex Ipso ut Doctore est omne verum illius boni. Quare dicit Dominus apud Matthaeum,

"Vos nolite vocari Doctor; unus enim est vester Doctor, Christus; omnes autem vos fratres estis. Et Patrem Vestrum ne vocetis in terra; unus namque est Pater vester qui in caelis est" (23:8, 9):

ex his manifeste patet quod verba Domini spiritualiter intelligenda sint; nam quis non potest vocari Doctor, qui doctor est? et quis non Pater, qui est pater? At quia per "patrem" significatur bonum, et per "Patrem in caelis" Divinum Bonum, et quia per "doctorem" seu "rabbi" significatur verum, et per "Doctorem Christum" Divinum Verum, ideo, propter spiritualem sensum in omnibus Verbi, dicitur quod "non patrem in terra vocarent Patrem, nec aliquem Doctorem"; nempe in spirituali sensu, non autem in naturali: in naturali sensu vocari possunt doctores et patres, sed repraesentative; nempe quod doctores mundi quidem' doceant verum, sed non a se sed a Domino; et quod patres mundi quidem sint boni, et ducant liberos ad bonum, sed non a se sed a Domino: inde sequitur quod tametsi vocantur doctores et patres, usque non sint doctores et patres, sed solum Dominus: "vocare" et "vocare nomine" aliquem, in Verbo etiam significat agnoscere quale alicujus. Quia omnes in caelo et in ecclesia discipuli et filii Domini sunt ut Doctoris ac ut Patris, ideo dicit Dominus, "Omnes vos fratres estis"; Dominus enim omnes in caelo et in ecclesia, ex consociatione per amorem ab Ipso, et inde per amorem mutuum, qui est charitas, vocat illos "filios" et "heredes"; inde est quod a Domino sint "fratres"; ita intelligendum est, quod usitato dicitur, quod omnes fratres sint in Domino.

[14] Ex his quoque constare potest quinam per "fratres" a Domino intelliguntur, nempe omnes qui agnoscunt Ipsum, ac in bono charitatis ab Ipso sunt, proinde qui ab ecclesia Ipsius sunt. Hi etiam per "fratres" a Domino intelliguntur in sequentibus locis:

- Apud Lucam,

Jesus dixit ad Petrum, "Tu quando conversus fueris, confirma fratres tuos" (22:32):

per "fratres" hic non intelliguntur Judaei, sed intelliguntur omnes qui Dominum agnoscunt, et in bono sunt ex charitate et fide, ita omnes qui per Petrum recepturi sunt Evangelium, tam Judaei quam gentes; nam per "Petrum" in Verbo Evangelistarum intelligitur verum ex bono, proinde etiam fides ex charitate: at ibi per "Petrum" intelligitur fides separata a charitate; nam mox prius de eo dicitur,

"Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cribraret vos sicut triticum; Ego vero oravi pro te, ut non desinat fides tua" [ (vers. 31, 32)] ;

et dein ad illum dicitur,

"Dico tibi, Petre, non canet hodie gallus, priusquam ter abnegaveris, non te nosse Me" [ (vers. 34)] :

talis etiam est fides absque charitate: at per "Petrum conversum" significatur verum ex bono quod a Domino, seu fides a charitate quae a Domino; ideo dicitur, "Tu ergo quando conversus fueris, confirma fratres tuos."

[15] Apud Matthaeum,

"Dixit Petrus.., Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo illi?" (18:21);

apud eundem,

"Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis suo quisque fratri ex cordibus.. delicta eorum" (18:35);

apud eundem,

"Si.. peccaverit in te frater tuus, abi et argue illum inter te et illum solum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum" (18:15):

hic per "fratrem" intelligitur in genere proximus, ita omnis homo; in specie autem qui in bono charitatis et inde fide a Domino est, quicunque sit; nam in illis locis de bono charitatis agitur, nam remittere alicui qui peccat contra illum, est charitatis; tum, "Si audierit, lucratus es fratrem", per quod significatur, si agnoscit delicta sua, et conversus fuerit.

[16] Apud eundem,

"Cur.. cernis festucam quae in oculo fratris tui, illam vero, quae in oculo tuo, trabem non animadvertis? Aut quomodo dices fratri tuo, Sine, ejiciam festucam ex oculo tuo, cum tamen trabs sit in oculo tuo? Hypocrita, ejice prius trabem ex oculo tuo, et tunc circum spicies ejicere festucam ex oculo fratris tui" (7:3-5):

hic quoque, quia de charitate agitur, dicitur "frater"; nam per "ejicere festucam ex oculo fratris" significatur informare de falso et malo, ac reformare: quod a Domino dicatur "festuca ex oculo fratris", et "trabs in oculo ejus", est propter sensum spiritualem in singulis quae Dominus locutus est; nam absque eo sensu, quid foret videre festucam in oculo alterius, et non animadvertere trabem in oculo suo? tum ejicere trabem ex suo oculo, antequam festucam ex oculo alterius? Per "festucam" enim significatur exile falsum mali, ac per "trabem" magnum falsum mali, ac per "oculum" significatur intellectus et quoque fides; quod per "festucam" et "trabem" significetur falsum mali, est quia per "lignum" significatur bonum, ac inde per "trabem" verum boni, ac in opposito sensu falsum mali, perque "oculum" intellectus et fides; inde patet quid per "videre festucam et trabem", ac per "ejicere illas ex oculo" significatur.

(Quod "lignum" significet bonum, et in opposito sensu malum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 4943, 8354, 8740: et quod "oculus" significet intellectum et quoque fidem, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569, ibi; et quoque supra, n. 37, 152:

etiam "trabs" aliquibus in locis nominatur, et per illam significatur falsum mali, ut Genesis 19:8; 2 Regnum 6:2, 5, 6; Habakuk 2:11; Cant. 1:17.)

[17] Apud eundem,

"Qui facit et docet, is magnus vocabitur in regno caelorum. Dico.. vobis, nisi abundaverit justitia vestra supra scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quisquis vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicunque autem dixerit, stulte, obnoxius erit gehennae ignis. Si obtuleris manus tuum super altare, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque 12 ibi manus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus tuum" (5:19-24):

in toto illo capite agitur de vita interiore hominis, quae est ejus animae, proinde ejus voluntatis et inde cogitationis; ita de vita charitatis, quae est vita spiritualis moralis; quam vitam filii Jacobi prius ignorarunt, ex causa, quia externi homines usque a patribus eorum fuerunt: ideo etiam tenebantur vivere in cultu externo, secundum statuta, quae erant externa repraesentantia interna cultus et ecclesiae. At Dominus in hoc capite docet quod non solum per facta externa repraesentanda essent interiora ecclesiae, sed etiam quod anima et corde amanda et facienda; quare qui ex interiore vita externa ecclesiae facit et docet quod salvaretur, significatur per "Qui facit et docet, magnus vocabitur in regno caelorum": quod nisi interna vita sit et inde externa, non in homine caelum sit, et inde in caelo non recipiatur, significatur per "Nisi abundaverit justitia vestra supra Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum"; per "justitiam" significatur bonum vitae ex bono charitatis; et per "abundare super Scribarum et Pharisaeorum", significatur quod interna vita erit, et non externa absque interna; Scribae et Pharisaei solum in externis repraesentativis erant, et non in internis: vita externa ex interna docetur in praecepto Decalogi, quod "non occidendum"; sed nesciebant quod velle occidere hominem sit illum occidere; quare primum dicitur, "Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides, et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio"; invaluerat enim apud Judaeos ab antiquo tempore dogma quod propter injurias sibi factas liceret occidere, imprimis gentes, et quod propter id punirentur modo leviter aut graviter secundum circumstantias quoad inimicitias, consequenter solum quoad corpus, et non quoad animam; hoc intelligitur per quod "obnoxius erit judicio."

[18] Quod qui absque sontica causa cogitat prave de proximo, ac se avertit a bono charitatis, quoad animam leviter plectetur, significatur per quod "quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio"; "irasci" significat prave cogitare, nam distinguitur a "dicere raka", et "dicere stultum"; "frater" est proximus, et quoque bonum charitatis, et "obnoxius judicio" est inquiri et secundum circumstantias plecti: quod qui ex prava cogitatione contumelias afficit proximum, ita qui bonum charitatis sicut vile contemnit, is gravius plecteretur, significatur per "Quisquis dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio"; per "dicere raka" significatur ex cogitatione prava contumelias afficere proximum, ita vile habere bonum charitatis; nam "dicere raka" significat pro vacuo habere, ita pro viii, et "frater" est bonum charitatis; [quod] qui odio habet proximum, ita qui prorsus aversatur bonum charitatis, damnatus sit inferno, significatur per "Quicunque dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis; "dicere stultum" est prorsus aversari, "frater" est bonum charitatis, et "gehenna ignis" est infernum, ubi illi qui id bonum et inde proximum odio habent. Tres gradus odii per illa tria describuntur; primus est pravae cogitationis, quod est "irasci"; alter est pravae intentionis inde, quod est "dicere, Raka"; et tertius est pravae voluntatis, quod est "dicere, Stulte"; omnes hi gradus sunt gradus odii contra bonum charitatis, nam odium est bono charitatis oppositum: et tres gradus punitionis significantur per "judicium", "synedrium", et "gehennam ignis"; punitiones pro malis levioribus significantur per "judicium", punitiones pro malis gravioribus per "synedrium", et punitiones pro malis gravissimis per "gehennam ignis."

[19] Quoniam universum caelum est in bono charitatis erga proximum, et universum infernum est in iracundia, inimicitia et odio contra proximum, et inde haec sunt opposita illi bono; et quia cultus Domini est cultus ex caelo, quia est internus, ac nullus cultus si ejus aliquid est ex inferno, et tamen ex inferno est cultus externus absque interno, ideo dicitur, "Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus super altare"; per "munus super altari" significatur cultus Domini ex amore et charitate, per "fratrem" intelligitur proximus, et abstracte significatur bonum charitatis, per "habere contra te" significatur iracundia, inimicitia seu odium, et per "reconciliari" significatur dissipatio eorum, et inde sequens conjunctio per amorem.

[20] Ex his constare potest quod per "fratrem" a Domino intelligatur simile quod per "proximum"; et per "proximum" in spirituali sensu significatur bonum in omni complexu; et bonum in omni complexu est bonum charitatis. Simile per "fratrem" in Veteri Testamento in multis locis in sensu spirituali intelligitur:

- Ut apud Mosen,

"Non odio habebis fratrem tuum corde tuo" (Leviticus 19:17);

apud Davidem,

"Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una" (Psalmuss 133:1).

In hoc sensu etiam

Lothus habitatores Sodomae appellavit "fratres" (Genesis 19:7):

et quoque intelligitur

Per "foedus fratrum" inter filios Israelis et Edomum (Amos 1:9);

Ac per "fraternitatem inter Jehudam et Israelem" (Sach. 11:14 13 ):

nam per "filios Israelis ac Edomum", tum per "Jehudam et Israelem" in sensu spirituali non intelliguntur illi, sed bona et vera caeli et ecclesiae, quorum omnia inter se conjuncta sunt.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#600

学习本章节

  
/1232  
  

600. "Et posuit pedem suum dextrum super mare et sinistrum super terram." - Quod significet sensum litterae qui naturalis, in quo sunt omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "pedum", cum de angelo per quem intelligitur Dominus quoad Verbum, quod sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae (de qua supra, n. 65, 69): (per "pedes" in communi sensu significantur naturalia, ex causa quia homo a capite ad plantas pedum correspondet caelo, quod in toto complexu refert unum Hominem; caput correspondet caelo intimo seu tertio, cujus angeli sunt caelestes; pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, cujus angeli vocantur spirituales; ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, cujus angeli sunt caelestes naturales et spirituales naturales; at ipsae plantae pedum correspondent mundo, in quo omne est naturale: ex quibus patet unde est quod "pedes" significent naturalia (de qua correspondentia videantur plura in opere De Caelo et Inferno 59-86, et 87-102):

[2] inde nunc patet unde est quod [per] "pedes angeli", per quem hic repraesentatus est Dominus quoad Verbum, significetur sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus: - ) et ex significatione "pedis dextri super mare et sinistri super terram", quod sint omnia caeli et ecclesiae; per " 1 dextrum" enim significantur omnia boni ex quo verum, et per "sinistrum" omnia veri ex bono; et per "mare" et "terram" significantur omnia caeli et ecclesiae exteriora et interiora, per "mare" exteriora et per "terram" interiora; et quia omnia caeli et ecclesiae se referunt ad bonum et ad verum, tum ad exteriora et interiora, ideo per illa verba communiter significantur omnia caeli et ecclesiae. Quod visus sit stare "super mari et super terra", est quia simili"; facies rerum apparet in mundo spirituali quae in mundo naturali, nempe quod sicut in hoc etiam in illo sint maria et quoque terrae; maria circumcirca, et terrae inter illa (videatur supra, n 275, 342, 538 [a, c]): ex quo constare potest quod per "mare et terram" significentur omnia caeli et quoque ecclesiae.

[3] Quoniam in Verbo passim dicitur "dextrum et sinistrum", et in aliquibus locis solum "dextrum" aut solum "sinistrum", velim paucis exponere quid per unum et alterum, et quid per utrumque simul, significatur. Hoc cognosci potest ex plagis in mundo spirituali: ad dextrum ibi est meridies et ad Sinistrum est septentrio, ac ante est oriens ac post est occidens: angelus enim perpetuo conversus est ad Dominum ut Solem; quare ante illum est Dominus ut oriens, et post illum est Dominus ut occidens; et a dextro est meridies, et a sinistro est septentrio. Ex hac conversione est quod "dextrum" significet verum in luce et "sinistrum" verum in umbra; seu quod idem, quod "dextrum" significet spirituale bonum quod est verum in luce, et "sinistrum" spirituale verum quod est verum in umbra; ita quoque "dextrum" significat bonum ex quo verum, ac "sinistrum" verum ex bono. Talia significantur per omnes partes corporis et quoque capitis dextras et sinistras, ut per dextrum et sinistrum oculum, per dextram et sinistram manum, per dextrum et sinistrum pedem, et sic porro; retenta usque propria significatione membri et partis. Ex his paucis sciri potest quid in Verbo tam Novi quam Veteris Testamenti in genere et in specie significatur per "dextrum" et "sinistrum", ut in sequentibus his locis:

[4] - Apud Matthaeum,

"Tu cum feceris eleemosynam, ne cognoscat sinistra tua quid fecerit dextra, ut sit tua eleemosyna in occulto" (6:34 2 ):

per hoc significatur quod bonum sit faciendum ex bono et propter bonum, et non propter semet et mundum ut appareat; per "eleemosynam" intelligitur omne bonum opus; et per "ne cognoscat sinistra quid fecerit dextra" significatur quod bonum faciendum sit ex ipso bono, et non absque bono, quoniam id non est bonum: per "dextram" significatur bonum ex quo, et per "sinistram" verum ex bono, ut supra dictum est; hoc unum agit apud illos qui in bono amoris et charitatis sunt, at non unum apud illos qui spectant semet et mundum in bonis quae agunt; quare per "sinistram" hic intelligitur scire et agere absque bono: "ut sit eleemosyna tua in occulto" significat ne sit propter apparentiam.

[5] Apud eundem,

"Et" Rex "statuet oves a dextris suis, hircos vero a sinistris; et dicet iis qui a dextris, Venite, benedicti Patris mei, tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi:.... et dicet iis a sinistris, Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (25:33, 34, 41):

qui non scit quid in proprio sensu per "oves" et quid per "hircos" significatur, opinari potest quod per "oves" intelligantur omnes boni, et per "hircos" omnes mali; sed in proprio sensu per "oves" intelliguntur illi qui in bono charitatis erga proximum sunt et inde in fide, et per "hircos" intelliguntur illi qui in fide separata a charitate sunt, ita omnes super quos judicium ultimo tempore ecclesiae futurum est; nam omnes qui in bono amoris in Dominum et inde in bono charitatis et fidei fuerunt, ante ultimum judicium in caelum sublati sunt; et omnes qui in nullo bono charitatis et inde fide, proinde omnes qui interius et simul exterius mali fuerunt, in infernum ante ultimum judicium conjecti sunt; at qui interius boni fuerunt, et non aeque exterius, et qui interius mali fuerunt at exterius in bono, omnes illi relicti sunt ad ultimum judicium; tunc qui interius boni fuerunt, sublati sunt in caelum, et qui interius mali fuerunt, conjecti sunt in infernum (de qua re videantur quae ex visis et auditis dicta sunt in opusculo De Ultimo Judicio): ex illis constare potest quod per "hircos" intelligantur illi qui in fide separata a charitate fuerunt; quemadmodum etiam per

"Hircum" apud Danielem (cap. 8:5-25), et apud Ezechielem (cap. xxxi5:17).

Inde constare potest quod per "dextram", ubi "oves", intelligatur bonum charitatis et inde fidei; et per "sinistram", ubi "hirci", intelligatur fides separata a charitate. Quod ovibus dictum sit quod "possiderent tanquam hereditatem paratum illis regnum a fundatione mundi", est quia in caelis a dextris est meridies, ubi sunt omnes qui in veris ex bono sunt; in ipsa enim meridionali parte est ipsum Divinum procedens tale, quod intelligitur per "regnum paratum a fundatione mundi": ideo quoque vocantur "benedicti Patris me", per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, ex quo omnia caeli. At de hircis, qui a sinistris, non dicitur "paratum a fundatione mundi", sed "ignis aeternus paratus diabolo et angelis ejus"; quia mali sibi ipsis parant infernum. Vocantur "maledicti" quia per "maledictos" in Verbo intelliguntur omnes qui se avertunt a Domino, nam illi rejiciunt charitatem et fidem ecclesiae. Quid per "ignem aeternum" significatur, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 566-575).

[6] Per

"Binos latrones", quorum unus a dextris et alter a sinistris Domini crucifixi fuerunt (Matthaeus 27:38; Marcus 15:27; Luca 23:39-43),

similes intelliguntur qui per "oves" et qui per "hircos"; quare uni, qui agnovit Dominum, dictum est, quod "cum Ipso esset in Paradiso."

[7] Apud Johannem,

Jesus dixit discipulis piscantibus, "Mittite in dextras partes navigii rete, tunc invenietis: miserunt itaque; et non amplius illud trahere potuerunt prae multitudine piscium" (21:6):

quoniam per "piscationem" in Verbo significatur instructio et conversio hominum qui in bono externo seu naturali sunt, in quo bono plures eo tempore ex gentibus fuerunt, per "pisces" enim significantur illa quae naturalis hominis sunt, et per "navigium significatur doctrina ex Verbo, quare per "dextras partes" ejus significatur bonum vitae; inde constare potest quid significatur per quod Dominus dixerit quod "mitterent rete in dextras partes navigii", nempe ut docerent bonum vitae: quod sic ad ecclesiam converterent gentes, significatur per quod "invenerint copiam, ut prae multitudine piscium non valerent trahere rete"; quisque potest videre quod Dominus non dixerit ut "in dextras partes mitterent rete", nisi "dextra pars" esset significativa.

[8] Apud Matthaeum,

"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue illum et abjice abs te;.... et si dextra tua [manus] scandalizaverit, amputa illam et abjice abs te" (5:29, 30):

quod Dominus per "dextrum oculum" et per "dextram manum" non intellexerit dextrum oculum et dextram manum, quisque videre potest ex eo, quod dicatur quod oculus "eruendus sit", et quod manus "amputanda", si scandalizaverint; sed quia per "oculum" in senSu spirituali significatur omne id quod est, intellectus et inde cogitationis, et per "dextram manum" omne id quod est voluntatis et inde affectionis, constare potest quod per "Si oculus dexter scandalizaverit, eruendus sit", significetur si cogitaret malum quod id ex cogitatione rejiciendum Sit; et quod per "Si dextra manus scandalizaverit, amputanda sit", significetur si vellet malum quod id voluntatis excutiendum sit: ipse enim oculus non potest scandalizare, nec dextra manus, sed cogitatio intellectus et affectio voluntatis, quae correspondent, possunt. Quod dicatur "dexter oculus" et "dextra manus", et non sinister oculus et sinistra manus, est quia per "dextrum" significatur bonum et in opposito sensu malum, at per "sinistrum" significatur verum et in opposito sensu falsum; et omnis scandalizatio fit ex malo, non autem ex falso nisi falsum sit falsum mali: quod haec dicta sint de interno homine, cujus est cogitare et velle, et non de externo, cujus est videre et agere, constat quoque ex illis quae proxime ibi praecedunt de "muliere aliena", quod solum illam aspicere ex concupiscentia sit adulterium committere.

[9] Apud Evangelistas,

Mater filiorum Zebedaei petiit a Jesu, ut unus filiorum ejus sederet ad dextram, alter ad sinistram in regno Ipsius; dixit Jesus, "Nescitis quid petitis;.... sedere ad dextram meam et ad sinistram meam, non meum est dare, nisi iis quibus datum est a Patre" (Matthaeus 20:20, 21, 22,] 23; Marcus 10:35-40):

quod "mater filiorum Zebedaei", Jacobi et Johannis, 3 petierit illa, erat ut per "matrem" intelligatur ecclesia, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis actu; haec duo, seu illi qui in iis sunt, in caelo ad dextram et ad sinistram Domini sunt; ad dextram ibi est meridies, et ad sinistram septentrio, et in meridie sunt qui in luce veri ex bono clara sunt, et in septentrione qui in luce veri ex bono obscura sunt: ipsum Divinum procedens a Domino ut Sole producit Divinam sphaeram talem in illis plagis; quapropter non alii ibi possunt esse quam qui in illis veris ex bono sunt; hoc significatur per quod "sedere ad dextram et ad sinistram Domini, non sit nisi iis quibus datum seu paratum est a Patre"; per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum Divini Amoris, ex quo caelum et omne caeli; quare per illa Domini verba intelligitur quod Dominus det illis ad dextram et ad sinistram suam in caelis sedere, quibus a fundatione mundi paratum Est in meridie et in septentrione hereditatem sortiri.

[10] Quod per "dextram" intelligatur meridies in caelis, manifeste constat apud Davidem,

"Tui caeli et tua terra, orbem et plenitudinem ejus fundasti, septentrionem et dextram Tu creasti" (Ps. 89 [12,] 13, 13, 11, 12]):

per "caelum et terram" intelliguntur caeli superiores et inferiores, similiter ecclesia interna et externa; per "orbem et plenitudinem ejus" intelliguntur caeli et ecclesia in genere quoad bonum et quoad verum, per "orbem" caelum et ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" caelum et ecclesia quoad verum; et quia illa seu illi qui in illis sunt in septentrione et in meridie, et quia meridies est ad dextram Domini, ideo dicitur "septentrio et dextra"; et quia Divinum Verum unitum Divino Bono tale est in plagis illis a fundatione mundi, ut supra dictum est, ideo dicitur, "fundasti" et "creasti."

[11] Apud Esaiam,

"Dedit vobis Dominus panem angustiae, et aquas oppressionis, sed non avolare amplius cogentur doctores tui, sintque oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum.... , dicendo, Haec via, ite in ea, quando ad dextram abibitis, et quando ad sinistram" (30:20, 21):

agitur ibi de illis qui in tentationibus sunt, et qui per illas et post illas instructionem in veris doctrinae admittunt et recipiunt; ipsae tentationes significantur per "panem angustiae" et per "aquas oppressionis"; per "panem angustiae" significantur tentationes quoad bonum amoris, et per "aquas oppressionis" significantur tentationes quoad Vera fidei; sunt enim tentationes duplicis generis, nempe quoad bonum quod est amoris, et quoad verum quod est fidei; "panis" significat bonum amoris, et "aquae" significant vera fidei; "angustia" et "oppressio" significant status tentationum: instructio in veris doctrinae significatur per quod "oculi respicient ad doctores"; "oculi" significant intellectum et fidem, "doctores" significant doctrinam: bonum vitae secundum vera doctrinae significatur per quod "aures audient verbum"; per "aures" significatur obedientia; et quia obedientia est vitae, inde per "audire verbum" significatur vita secundum vera doctrinae: instructio et obedientia ulterius describitur per "dicendo, Haec via, ite in ea, quando ad dextram abibitis et quando ad sinistram"; per "viam" significatur verum ducens; verum ducens ad meridiem in caelo intelligitur per "abire ad dextram", et verum ducens ad septentrionem ibi per "abire ad sinistram."

[12] Apud eundem,

"Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas: longos fac funes tuos, et clavos tuos firma; quia ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitari facient" ( 4 54:2, 3):

agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; et per "amplificare locum tentorii" significantur incrementa ecclesiae quoad cultum ex bono; per "expandere cortinas habitaculorum" significantur incrementa ecclesiae quoad vera doctrinae; per "longos facere funes" significatur extensio illorum; per "firmare clavos" significatur confirmatio ex Verbo; per "erumpere ad dextram et ad sinistram" significatur amplificatio quoad bonum charitatis et quoad verum fidei, ("ad dextram" quoad bonum charitatis, et "ad sinistram" quoad verum fidei ex illo bono;) per "semen" quod "gentes hereditabit" significatur verum per quod bona ("semen" est verum et "gentes" sunt bona); et per "urbes desolatas" quas "gentes habitari facient" significantur vera ex bonis vitae; "urbes desolatae" sunt vera doctrinae ubi non prius vera, "gentes" sunt bona vitae ex quibus vera, et "habitare" est vivere.

[13] per haec describitur exstinctio boni per falsum ac veri per malum; exstinctio omnis boni et veri, utcunque inquiritur, significatur per "Si deciderit ad dextram esuriet tamen, et si comederit ad sinistram non saturabuntur"; "dextra" est bonum ex quo verum, et "sinistra" est verum ex bono; " 5 caedere et comedere" ad illas est inquirere, "esurire et non saturari" est non inveniri, et si invenitur usque non recipi. (Reliqua videantur supra, n. 386 [b] , explicata.)

[14] Apud Ezechielem,

"Similitudo facierum" cheruborum, "facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, ac facies bovis... ad sinistram, et facies aquilae quatuor illis" (1:10):

quid per "cherubos", et quid per "facies" eorum, quae sicut facies hominis, leonis, bovis et aquilae, significatur, videatur supra (n. 277-281); quod facies hominis et leonis "ad dextram" visae sint, est quia per "hominem" Significatur Divinum Verum in luce et intelligentia, et per "leonem" Divinum Verum in potentia inde, quale est in caelo in meridie; et quod facies bovis "ad sinistram "sit visa, significat bonum veri in obscuro, per "bovem" enim significatur bonum naturalis hominis quod in obscuro est illis qui in caelo ad septentrionem habitant.

[15] Apud Sachariam,

"In die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca, ut habitet amplius Hierosolyma sub se in Hierosolyma" (12:6):

agitur ibi de instauratione ecclesiae caelestis, seu ecclesiae quae in bono amoris in Dominum erit; illa ecclesia intelligitur per "domum Jehudae": per "duces" ejus intelliguntur bona cum veris illius ecclesiae: dispersio malorum et falsorum ab illis, significatur per quod "ponentur sicut fornax ignis in lignis, et sicut fax ignis in manipulo", et per quod "comedent ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca"; mala quae dispergentur ab illa ecclesia significantur per "sicut fornacem in lignis et sicut facem in manipulo"; et falsa, quae etiam dispergentur, significantur per "populos circumcirca" quos comedent seu consument: quod ecclesia illa tuta erit ab infestatione malorum et falsorum, et victura in bono vitae secundum vera doctrinae, significatur per quod "habitabit amplius Hierosolyma sub se in Hierosolyma"; "habitari" praedicatur de bono vitae, et "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad vera doctrinae.

[16] : describitur per haec destructio veri per dira falsa; per "gladium" significatur tale falsum destruens verum; diritas et enormitas illius falsi describitur per quod "gladius factus sit in fulgur et exacutus ad mactationem"; quod non illis, qui in eo falso sunt, sit aliquod bonum nec verum, quocunque studio inquirunt, significatur per "Aduna te, ad dextram verte; dispone te, ad sinistram verte; quo facies tuae nutant."

[17] Apud 6 Sachariam,

"Vae pastori nihili deserenti gregem; gladius super brachio ejus, et super oculo dextrae ejus; brachium ejus arescendo arefiet, et oculus dextrae ejus caligando caligabit" (11:27):

per "pastorem nihili deserentem gregem" intelliguntur qui non docent verum et per id ducunt ad bonum vitae, quibus non curae est num verum sit vel falsum quod docent; per "gladium super brachio ejus" significatur falsum destruens omne bonum voluntatis; et per "gladium super oculo dextrae" significatur falsum destruens omne verum intellectus; quod deprivandi sint omni bono et vero, significatur per quod "brachium arescendo arefiet, et oculus dextrae caligando caligabit." (Videantur etiam haec explicata supra, n. 131 [b] , 152.)

[18] Quoniam dextra regio corporis, et dextrae regionis membra, significant bonum per quod verum, ideo cum inaugurarentur Aharon et filii ejus in sacerdotium, mandatum est,

Ut sumeretur sanguis ex ariete, et daretur super auriculam auris eorum dextrae, super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri (Exodus 29:20):

hoc mandatum est quia "sanguis" significabat Divinum Verum per quod bonum amoris, hoc enim repraesentabatur per Aharonem, et illud per filios ejus; et quia omnis inauguratio ad repraesentandum Divinum Bonum Amoris fit per Divinum Verum, dabatur sanguis super auriculam auris dextrae, super pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri; per "auriculam auris dextrae" significatur obedientia ex perceptione, per "pollicem manus dextrae" significatur bonum voluntate, et per "pollicem pedis dextri" significatur bonum actu.

[19] Quoniam per "lepram" significatur bonum consumptum per falsa, hoc malum quomodo per Divina media restituendum sit, describitur per processum mundationis leprae in spirituali sensu intellectum; ex quo haec solum velim afferre,

Quod sacerdos acciperet de sanguine reatus, et daret super auriculam auris mundandi dextram, et super pollicem manus ejus dextrum, et super pollicem pedis ejus dextrum: et acciperet sacerdos e logo oleum, et effunderet super volam suam sinistram, et intingeret sacerdos digitum suum 7 dextrum oleo quod super vola ejus sinistra, et spargeret de oleo in digito suo septem vicibus coram Jehovah (Leviticus 14:14-17, 24-28):

similia hic per "auriculam auris dextram", "pollicem manus dextrum", et "pollicem pedis dextrum" significantur, quae supra; simile etiam per "sanguinem", nempe, Divinum Verum, hoc enim purificat hominem a falsis, quae consumpserunt bona apud illum; a quibus cum purificatus est, produci potest bonum per vera, et sic homo a lepra sanari. Ex his et illis constare potest quod per "dextrum" et "sinistrum" significetur bonum ex quo verum, et verum ex bono (ut supra dictum est). Quid alioqui foret quod sanguis daretur super dextram partem illorum membrorum, et quod oleum sumeretur vola sinistra, et spargeretur digito 8 dextro?

[20] Similiter

Quod propheta Ezechiel jussus sit cubare super latere sinistro, et quod ponerentur super illo iniquitates domus Israelis ([Ezech.] 4:4):

per "prophetam" enim significatur docens, et in sensu abstracto doctrina ecclesiae; per "latus sinistrum" significatur doctrina veri ex bono, et per vera ex bono homo ex iniquitatibus purificatur.

[21] Quod Salomo posuerit labra,

"Quinque juxta humerum domus a dextra, et quinque juxta humerum domus a sinistra ejus; mare autem" aeneum "ab humero domus dextro versus orientem e regione meridiei" (1 Regnum 7:39),

erat causa, quia "domus" seu Templum repraesentabat caelum et ecclesiam, "labra" purificationes a falsis et malis, et sic praeparationes ad intrandum in caelum et in ecclesiam; "humerus dexter domus" significabat meridiem in caelis, ubi Divinum Verum est in sua luce; et "humerus sinister" ejus significabat septentrionem, ubi Divinum Verum est in sua umbra: ita per "decem" illa "labra" significabantur omnia purificationis et omnes qui purificantur, et per "quinque" ab hoc humero et ab altero significabantur illi seu illud genus hominum apud quos Divinum Verum est in luce et apud quos est in umbra; nam "decem" significant omnia et omnes, ac "quinque" unam partem seu unum genus: mare aeneum repraesentabat commune purificatorium; quod hoc positum fuerit "ab humero domus dextro versus orientem e regione meridiei", erat quia Divinum Verum purificans ex Divino Amore Domini procedit; oriens enim est ubi Dominus ut Sol apparet; Divinum Verum, quod est lux caeli ex illo Sole, in meridie est in suo claro et aprico: haec causa fuit quod commune purificatorium positum fuerit "versus orientem e regione meridiei." Haec arcana Verbi non sciri possunt in mundo, nisi ex cognitis plagis in caelo, quae aliter se habent quam in mundo. (Sed De Plagis in Caelo, videantur quae ex visis et auditis in opere De Caelo et Inferno 141-153, dicta sunt.)

[22] Quoniam in mundo spirituali quisque intrat et ambulat vias quae ducunt ad illos qui in simili regnante amore sunt, et cuique liberum est ire viam quam vult, et in quam et per quam ejus amor ducit eum, et viae illae ad dextrum et sinistrum tendunt ad unum vel ad alterum amorem, ita ad illum qui insitus est, ideo quoque per "dextrum" et "sinistrum" significatur lubitum, liberum, et optato:

Ut in Libro Geneseos,

Dixit Abraham ad Lothum, "Separa te;.... si sinistram, dextram petam; si dextram, sinistram ibo" (13:9);

Et servus Abrahami dixit ad Labanem, cum rogaret Rebeccam in uxorem Isaco,

"Indicate mihi, ut respiciam ad dextram vel ad sinistram" (24:49).

Per "non recedere et declinare ad dextram vel ad sinistram" significatur etiam non aliam viam ire quam illam quam Ipse Dominus, et quam bonum et verum caeli et ecclesiae ducunt, sic non erronee: ut

Quod non recederent a verbo sacerdotis Levitae ac judicis, nec a praeceptis in Verbo ad dextram vel ad sinistram (Deuteronomius 17:11, 20: cap. 28:14; Joshua 1:7:2 Samuelis 14:19);

Et quod filii Israelis non declinarent ad dextram aut ad sinistram; sed irent viam regis, cum pertransirent terram Edomi (Numeri 20:17);

et cum pertransirent terram regis Sichonis (Deuteronomius 2:27).

Praeterea quod "dextra" significet plenam potentiam, et cum de Domino Divinam omnipotentiam, videatur supra (n. 298 [a, b]).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/1232