De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti#250

原作者: 伊曼纽尔斯威登堡

学习本章节

  
/325  
  

250. Quod mala amoris sui et mundi inducant talem ignorantiam de illis quae sunt vitae aeternae, patet manifeste ab illis intra ecclesiam; qui tametsi sciunt ex revelatione quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita aeterna sit, et quod illa vita comparanda sit per bonum amoris et fidei, usque labuntur in negationem de illis, tam eruditi quam non eruditi. Inde iterum patet quanta ignorantia foret si nulla esset revelatio.

  
/325