Arcana Coelestia#4864

原作者: 伊曼纽尔斯威登堡

学习本章节

  
/10837  
  

4864. ‘Et vidit illam Jehudah’: quod significet religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione ‘videre’ quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863,

ita considerare; a repraesentatione ‘Tamaris’ quae hic est ‘illa’,

quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua n. 4829, 4831, hic internum ejus Ecclesiae, quia de illo agitur quomodo consideratum et receptum a gentis Judaicae religioso; et a repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit in specie gens Judaica, de qua n. 4815, 4842, proinde religiosum illius gentis, nam ubi gens in Verbo memoratur, in sensu interno intelligitur id quod est Ecclesiae illius; 1 sensus enim internus memoranda et historica de aliqua gente nihil curat, sed modo 2 quale quoad illa quae sunt Ecclesiae. Inde patet quod per vidit illam Jehudah significetur religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae.

脚注:

1. nam sensus

2. The Manuscript inserts ejus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.