Arcana Coelestia#2075

原作者: 伊曼纽尔斯威登堡

学习本章节

  
/10837  
  

2075. Quod ‘an Sarah filia nonaginta annorum pariet?’ significet quod veram conjunctum bono hoc faciet, constat ex repraesentatione et significatione ‘Sarah’ quod sit verum conjunctum bono seu Verum Divinum; et ex significatione 'numeri ‘nonaginta’, seu quod idem est, ‘novem’; quisque non potest non mirari quod numerus centum annorum qui fuerunt Abrahamo, significet quod Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, et quod numerus nonaginta annorum qui fuerunt Sarae, significet quod verum conjunctum bono hoc faceret; sed quia nihil non caeleste et Divinum est in Verbo Domini, ita etiam in ipsis numeris qui ibi; quod numeri quicumque in Verbo significent res aeque ac nomina quaecumque, in Parte Prima ostensum est n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893, 1988;

[2] nunc quod numerus novem significet conjunctionem, magis numerus nonaginta, qui compositus est a novem multiplicatis per decem, nam ‘decem’ significant reliquias per quas conjunctio, ut patet ex illis quae dicta sunt supra n. 1988 fin. constare potest etiam 1 a sequentibus his repraesentativis et significativis; mandatum quod In decimo die mensis septimi esset dies expiationum, ... et quod hoc sabbatum sabbati esset; inque nono mensis septimi in vespera, a vespera usque ad vesperam feriarentur sabbatum, Lev. 23:27, 32;

[3] in sensu interno haec significant conjunctionem per reliquias, nempe ‘novem’ conjunctionem, et ‘decem’ reliquias; quod arcanum Divinum in his numeris reconditum lateat, patet manifeste ex mensibus et diebus anni qui sancti habendi 2 ; ut a quovis septimo die quod tunc sabbatum, a septimo mense, ut hic, quod tunc sabbatum sabbati, pariter a septimo anno, tum a septies septimo quod tunc 3 incoharetur jubilaeum; ita similiter se habet cum ceteris numeris in Verbo, ut cum tribus quae simile paene significant ac septem; cumque duodecim quod omnia fidei; cumque numero decem idem ac 4 decimae, quod reliquias, n. 576, t sic porro; ita hic in Lev. ' nisi numerus decem et numerus novem involverent arcana, haudquaquam mandatum fuisset quod hoc sabbatum sabbati esset in decimo die mensis septimi, et in nono mensis feriarentur illud; tale est Verbum Domini in sensu interno, tametsi in sensu historico tale quid non patet.

[4] Similiter quod memoratur de Hierosolyma, quod obsessa fuerit a Nebuchadnezzare anno nono Zidkiae et quod perrupta anno undecimo, die nono mensis, de qua ita in libro Secundo Regum, Fuit in anno nono, ex quo regnavit Zidkiah, in mense decimo, in decimo mensis, venit Nebuchadnezzar, rex Babelis, contra Hierosolymam, et venit urbs in obsidionem usque ad undecimum annum regis Zidkiae; in nono mensis, et invaluit fames in urbe, et non fuit panis populo terrae, et perrupta est urbs, 25:1, 3, 4; per ‘nonum annum, mensem decimum’, et per ‘undecimum annum et nonum mensis, cum fames in urbe, et non panis populo terrae’ in sensu interno significatur quod nulla amplius conjunctio per illa quae sunt fidei et charitatis; ‘fames in urbe, et non panis populo terrae’ significat quod nihil fidei et nihil charitatis residuum esset; hic est sensus internus horum verborum qui nusquam apparet in littera; et similia minus adhuc elucent ex historicis Verbi quam ex propheticis, quia historica captant animum, usque adeo ut vix credatur aliquid altius ibi latere, cum tamen omnia sunt repraesentativa, et ipsa verba ubivis significativa; haec 5 sunt incredibilia, sed usque sunt vera, videantur n. 1769-1772.

脚注:

1. The Manuscript has quoque potest.

2. The Manuscript has haberentur.

3. The Manuscript has cum.

4. The Manuscript inserts cum.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.