Arcana Coelestia#2037

原作者: 伊曼纽尔斯威登堡

学习本章节

  
/10837  
  

2037. ‘Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos’: quod significet indicium conjunctionis omnium cum Domino, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius; hic quod sit indicium conjunctionis, constat a versu sequente ubi appellatur ‘signum foederis’ ubi haec, ‘circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis, inter Me et inter vos’. ‘Signa foederis’ erant omnes ritus externi Ecclesiae, qui sancte habendi, quia per illos significabantur interna; circumcisio de qua hic agitur, nec fuit nisi ritus repraesentativus et significativus, de quo in sequentibus; sed usque tales ritus in Verbo passim vocantur ‘foedus’, ex causa quia externa repraesentabant et sic significabant interna; interna sunt foederis quia conjungunt, non autem externa nisi per interna; externa erant solum signa foederis seu indicia conjunctionis, ex quibus recordarentur internorum et sic per haec conjungerentur; de signis foederis videatur n. 1 1038; omnia interna quae foederis sunt seu quae conjungunt, se referant ad amorem et charitatem, et ex amore et charitate procedunt, nam ex his binis, nempe amare Dominum 2 supra se et proximum ut se, omnis Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei pendet, Matth. 22:34-39; Marcus 12:28-35.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has Deum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.