Arcana Coelestia#6863

原作者: 伊曼纽尔斯威登堡

学习本章节

  
/10837  
  

6863. ‘Et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos’: quod significet propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis, constat ex significatione ‘oppressionis qua opprimunt’ quod sit subjugationis conatus; quod sit conatus subjugationis, non subjugatio, est quia illi qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt non subjugari possunt ab illis qui in falsis, quoniam Dominus illos tutatur; et ex significatione ‘Aegyptiorum’ quod sint falsa, de qua n. 6692.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.