8754. Paucis hic dicetur de bono in quo vera implantanda sunt, quod hic significatur per ‘desertum Sinai’; quod homo qui regeneratur primum ducatur per verum a Domino, et postea per bonum, videatur n. 1 7923, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; per verum ducitur homo qui regeneratur, ob causam ut possit venire ad bonum, hoc est, scire illud, ac dein velle illud, et demum agere illud; sed cum per verum ducitur ad bonum, primum venit ad bonum cui nondum 2 vera fidei implantata sunt, nam vera non prius implantari possunt quam cum in bono est; prius quidem sciuntur quia in memoria sunt, sed tunc non in bono sunt sed extra bonum; postea cum homo novam vitam 3 accipit, quam tunc primum accipit cum in bono est, tunc 4 implantantur vera fidei, ac in interno homine ineunt cum bono quasi conjugium; hoc bonum cui nondum implantata sunt vera fidei, sed usque dispositum ut recipi possint, intelligitur hic per ‘desertum Sinai’. 5 Non aliud bonum intelligitur quam bonum Christianum, de quo videatur n. 8635-8638.
脚注:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. implantata sunt vera
3. accepit
4. The Manuscript inserts primum.
5. hic non