Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 9086

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

9086. 1 ‘Et ceciderit illuc bos vel asinus’: quod significet quod pervertit bonum aut verum in naturali, constat ex significatione ‘cadere’ quod sit pervertere, de qua sequitur, ex significatione ‘bovis’ quod sit affectio mali in naturali, ita malum ibi, de qua supra n. 9065, et ex significatione ‘asini’ quod sit verum in naturali, de qua n. 2781, 5492, 5741, 7024, 8078. Quod ‘cadere in foveam’ cum dicitur de bono et vero in naturali, quae significantur per ‘bovem et asinum’, sit pervertere, patet ex illis quae in versu sequente 2 continentur, ibi enim agitur de emendatione per verum, quod fieri potest cum bonis et veris perversis, non autem cum illis exstinctis; nam cum bonum aut verum pervertitur usque manet, sed perverse explicatum 3 ; ‘cadere’ etiam est labi per errorem.

[2] Quia hoc significatum est per ‘cadere in foveam’, ideo dictum est a Domino, Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati? Luc. 14:5;

hoc dictum est a Domino cum hydropicum in die sabbati sanavit; dies sabbati erat sanctissimus in illa Ecclesia quia significabat conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri ex Domino, n. 8495, 8510; inde sanationes a Domino fiebant in die sabbati, nam sanatio involvebat sanationem vitae spiritualis, et morbus hydropicus veri et boni perversionem, ita sanatio veri perversi 4 emendationem et restitutionem; nam omnia miracula Domini involvebant et significabant status Ecclesiae, n. 5 8364, quemadmodum in genere omnia miracula Divina, n. 7337; inde nunc est quod a Domino dictum, ‘Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati?’ per quae in sensu spirituali id quod dictum est 6 significabatur; nam quicquid Dominus locutus est, ex Divino locutus est, et cum ex Divino, singulis sensus internus inest, n. 9049, 9063 fin. ; per ‘puteum’ ibi simile significatur quod per foveam, nempe falsum, n. 1688. Et quia ‘fovea’ est falsum, ideo quoque' Dominus cum de falsis Ecclesiae locutus est, dixit, Quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt, Matth. 15:14;

‘caecus’ est qui in erroneis, ‘cadere in foveam’ est pervertere verum 7 ; haec comparative dicta sunt, sed omnes comparationes in Verbo ex significativis sumptae 8 sunt, n. 9 3579, 8989.

[3] Qui credunt quod sanctum Divinum quod in Verbo, non altius reconditum lateat quam in sensu qui apparet in littera, is in his et in reliquis Verbi non aliunde videt sanctum quam ex fide quod omnia quae ibi Divinitus inspirata sint 10 ; et quod 11 inexplicabilia ibi sint arcana soli Deo 12 nota, at qui in hac fide non sunt Verbum contemnunt, solum ob stilum ad apparentiam magis humilem, quam est stilus qui ad genium mundi applicatus est, qualis est apud plures scriptores antiquos et hodiernos; at 13 sciant quod sanctum Divinum lateat in omnibus et singulis Verbi, sed consistat in eo quod omnia et singula agant 14 de Domino, de 15 Ipsius regno et 16 Ecclesia; haec sanctissima sunt, quia sunt Divina a Domino, in quibus sic est vita aeterna secundum Domini verba apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, Joh. 6:63 17 ; sed sanctissima illa Divina patent coram angelis in caelo, quia hi non capiunt Verbum naturaliter secundum sensum litteralem sed spiritualiter secundum sensum internum; secundum hunc sensum etiam homines caperent Verbum si angelicam vitam viverent, nempe vitam fidei et amoris; quae in sensu interno Verbi continentur nec aliud sunt quam quae genuina doctrina Ecclesiae docet; genuina doctrina Ecclesiae docet Dominum, fidem in Ipsum, amorem in Ipsum, et amorem boni quod ab Ipso; hic amor est charitas erga proximum, n. 6709, 6710, 8123; qui hanc vitam vivunt illustrantur a Domino et vident sancta Verbi, et nullatenus alii; videatur Praefatio ad Gen. xviii.

Фусноте:

1. See page 399, note 2

2. The Manuscript inserts in sensu interno.

3. explicatur

4. perversionem per falsa, et sanatio ejus

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. etiam in spirituali sensu idem

7. falso, Arcana Coelestia 2383

8. desumtae

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sunt

11. The Manuscript inserts quae.

12. Deo solum

13. sed

14. The Manuscript inserts ibi.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The Manuscript inserts de.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 8823

Проучите овај одломак

  
/ 10837  

До сада, овај превод садржи одломке до #2134 . Вероватно је то још увек рад у току. Ако притиснете стрелицу налево, наћи ћете последњи број који је преведен.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5492

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5492. ‘Et sustulerunt annonam suam super asinos suos’: quod significet vera collata in scientifica, constat ex significatione ‘annonae’ quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione ‘asini’ quod sit scientificum, de qua n. 2781; inde sequitur quod per ‘sustulerunt annonam suam super asinos suos’ significetur quod vera collata in scientifica. Quod significatio horum verborum haec sit, apparet alienum ei qui mentem in sensu litterae historico tenet, et magis 1 si sensum alium internum quam qui proxime elucet ex littera, dari non credit; dicet enim secum, Quomodo ‘tollere annonam super asinos suos’ potest significare vera collata in scientifica? sed sciat quod sensus litterae Verbi in sensum talem spiritualem transeat cum ab homine ad angelos seu in caelum, immo in magis adhuc alienum cum in caelum intimum, ubi omnia et singula Verbi in affectiones quae sunt amoris et charitatis, transeunt, cui pro plano inservit sensus internus;

[2] quod historica Verbi in alium sensum abeant cum elevantur in caelum, constare potest ei qui ex ratione concludit, et qui aliquid novit de naturali et de spirituali; is videre potest quod ‘tollere annonam super asinos suos’ sit pure naturale, et quod prorsus non ibi sit aliquid spirituale; et quoque videre potest quod angeli qui in caelo seu qui in spirituali mundo sunt, non possint aliter capere illa verba quam spiritualiter, et quod spiritualiter capiantur cum correspondentiae loco illorum intelliguntur, nempe verum Ecclesiae pro ‘annona’, et scientifica quae in naturali pro ‘asinis’; quod per ‘asinos’ in Verbo significentur servitia, 2 ita scientifica, nam haec sunt servitia respective ad spiritualia et quoque ad rationalia, ostensum, videatur n. 2781; inde patet quoque qualis est cogitatio et loquela angelica respective ad cogitationem et loquelam humanam, nempe quod illa cogitatio et loquela sit spiritualis, haec autem naturalis; et quod illa in hanc cadat cum descendit, et quod haec in illam vertatur cum ascendit; nisi ita foret, nullatenus aliqua communicatio foret hominis cum angelis, seu mundi cum caelo.

Фусноте:

1. qui

2. ita quae, in naturali homine sunt, proinde scientifica, respective ad illa quae in spirituali,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.