Библија

 

Numeri 31:18

Студија

       

18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3256

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3256. ‘Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus’: quod significet quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem, constare potest a significatione ‘sepelire’; quod ‘sepeliri’ sit resuscitari et resurgere, n. 2916, 2917 ostensum est: hic quia actum est de repraesentatione Domini per Abrahamum, quod ille status finem habuerit, et nunc incipiat repraesentatio per Jishakum et Jishmaelem, idcirco per ‘sepelire’ hic significatur resuscitatio illius status; se habent significationes applicate ad illa de quibus praedicantur. Cum repraesentativis in Verbo ita se habet, quod continua sint, tametsi apparent interrupta per mortes illorum qui repraesentarunt; at mortes eorum non aliquam interruptionem significant, sed continuationem; ideo etiam sepulturae illorum significant repraesentativum in alio resuscitatum et 1 continuatum.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts sic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.