Библија

 

Hoschea 13:6

Студија

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Revelata # 572

Проучите овај одломак

  
/ 962  
  

572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:

"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere," (Jeremias 13:23);

"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones," (Jeremias 5:6);

"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (194).

Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo," (Hoschea 13:6-7); 1

etiam "via" significat verum (176).

"Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo," (Esaias 11:6); 2

agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum.

Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo," (Daniel 7:6);

de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (574).

Фусноте:

1. 6, 7 pro "5, 6, 7"

2. 6 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Библија

 

Proverbia 30

Студија

   

1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :

2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

5 Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se.

6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

7 Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :

8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria :

9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;

12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;

13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;

14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.

17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !

18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

22 per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;

26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;

27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;

28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.

29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :

30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;

31 gallus succinctus lumbos, et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.