Библија

 

Hoschea 13:15

Студија

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Explicata # 782

Проучите овај одломак

  
/ 1232  
  

782. "Et os ejus sicut os leonis." Quod significat ratiocinationes ex falsis destruentibus vera ecclesiae, constat ex significatione "oris", quod sit cogitatio (de qua supra, n. 580), hic autem ratiocinatio (de qua sequitur); et ex significatione "leonis", quod sit falsum infernale quoad potentiam (de qua etiam supra, n. 278 [c]): causa est, quia per "leonem" significatur Divinum Verum; quare etiam Dominus in Verbo vocatur Leo; inde in opposito sensu per "leonem" significatur falsum infernale quoad potentiam destruendi Divinum Verum, ita Verbum, quod fit imprimis per adulterationes et falsificationes ejus; et quia leo est animal prae reliquis potens, et potentia ejus crescit secundum famem comedendi, ita rapiendi et dilaniandi, ideo per "leonem" etiam significatur cupiditas destruendi vera Verbi. Similia etiam per leones repraesentantur in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam leones, sed formae leonum ibi sunt apparentiae oriundae ex illorum cupiditate qui potenter possunt adulterare et falsificare vera Verbi, per quae destruuntur, quibus potentia accedit secundum facultatem ratiocinandi; ex eo est, quod per "leones" in Verbo, in sensu opposito, significetur falsum infernale destruens vera ecclesiae. Quia illa per "leonem" significantur, et per "bestiam quae similis pardo, et cui pedes sicut ursi", significantur ratiocinia confirmantia separationem fidei a vita, per quae adulterantur et falsificantur bona et vera Verbi, ideo per "os" illius bestiae, quod "sicut os leonis, significatur ratiocinatio ex falsis destruentibus vera Verbi. Per "os" in proprio sensu significatur cogitatio; at quia inde est loquela homini, per "os" significantur plura quae ex cogitatione fluunt, sicut instructio, praedicatio, ratiocinatio; hic ratiocinatio, ex causa quia ratiocinia ex naturali homine per "bestiam", de qua hic agitur, significantur. Sed plura de hac re infra in explicatione vers. 5-7, hujus capitis dicentur, ubi haec verba sunt, "Datum est ei os loquens magna et blasphemias; et data est ei potestas bellum faciendi menses quadraginta duos: et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare nomen Ipsius [et] Tabernaculum Ipsius, et eos in caelo habitantes: et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos"; ex quibus constabit qualis illis potentia est, et qualis illis cupiditas, et quoque copia per ratiocinia falsificandi vera et adulterandi bona Verbi.

  
/ 1232  
  

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Explicata # 580

Проучите овај одломак

  
/ 1232  
  

580. [Vers. 19.] "Nam potestas illorum in ore illorum erat." - Quod significet cogitationes sensuales et inde ratiocinationes, quod illis maxime valerent, constat ex significatione "potestatis illorum", quod sit valere, hic maxime valere; et ex significatione "oris", quod sit cogitatio sensualis et inde ratiocinatio: per "os" enim et per ea quae oris sunt significantur illa quae intellectus et inde cogitationis et loquelae sunt, haec enim correspondent ori; nam omnia organa quae una voce dicuntur oris, sicut larynx, glottis, guttur, lingua, os, labia, sunt organa inservientia intellectui pro enuntiatione et elocutione; inde est quod per "os" significetur cogitatio et inde ratiocinatio: at quia cogitatio hominis est interior et exterior, nempe spiritualis, naturalis et sensualis, ideo per "os" significatur cogitatio quae est homini de quo agitur, hic cogitatio sensualis, quia de homine facto sensuali per falsa mali agitur. Cogitatio sensualis est cogitatio omnium infima, et est materialis et corporea; in hac cogitatione sunt omnes qui in malis quoad vitam et inde in falsis quoad doctrinam sunt, utcunque creduntur docti et eruditi, et quoque utcunque possunt falsa in decora serie concinnare, ac elegante et eloquente sermone exornare.

[2] Quod "os" ex correspondentia, ita in spirituali sensu, significet cogitationem, at in sensu naturali enuntiationem, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Os justi meditatur sapientiam" (Psalmuss 37:30):

per "os" ibi significatur cogitatio ex affectione, nam homo ex illa meditatur sapientiam, non autem ex ore et ejus loquela.

Apud Lucam,

Jesus dixit, "Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt se opponere" (21:15):

"os" ibi pro loquela ex intellectu, ita pro cogitatione ex qua homo loquitur.

Apud Matthaeum,

"Non quod intrat in os, immundum reddit hominem; sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem:.... quod ingreditur in os, in Ventrem abit, et in latrinam ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur;.... ex corde egrediuntur cogitationes malae, caedes, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae" (15:11, 17-19):

per "illa quae ingrediuntur in os" in sensu litterae intelliguntur omnis generis cibi, qui post usum in corpore per ventrem abeunt in latrinam; at vero in sensu spirituali per "illa quae ingrediuntur in os" significantur omnia quae ex memoria et quoque ex mundo intrant in cogitationem, haec etiam correspondent cibis; et illa quae ingrediuntur cogitationem et non simul voluntatem, non immundum reddunt hominem, nam memoria et inde cogitatio sunt homini solum sicut introitus ad illum, quoniam voluntas est ipse homo: quae modo ingrediuntur cogitationem et non ulterius, illa quasi per ventrem in latrinam rejiciuntur; "venter" ex correspondentia significat mundum spirituum, unde cogitationes apud hominem influunt, et "latrina" significat infernum.

[3] Sciendum est quod homo non purificari possit a malis et inde falsis, nisi immunda quae ei insunt emergant usque in cogitationem, ac ibi videantur, agnoscantur, discernantur et rejiciantur. Ex his patet quod per "id quod ingreditur in os" in sensu spirituali significetur quod ingreditur in cogitationem ex memoria et ex mundo; at vero per "id quod egreditur ex ore" in sensu spirituali significatur cogitatio ex voluntate seu ex amore: per "cor" enim, ex quo egreditur in os et ex ore, significatur hominis voluntas et amor; et quia amor et voluntas faciunt totum hominem, homo enim talis est qualis ejus amor, inde illa quae inde in os et ex ore egrediuntur, immundum faciunt hominem; quae quod sint mala omnis generis, constat ex enumeratis ibi. Ita intelligitur hoc Domini verbum in caelis.

(Quod "cor" significet voluntatem et amorem, videatur supra, n. 167.)

[4] Apud Esaiam,

"Volavit ad me unus ex seraphim, in cujus manu pruna.... ex altari; et tetigit os meum et dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur" (6:6, 7):

quod "unus ex seraphim tetigerit pruna ex altari os et labia prophetae" significat purificationem ejus interiorem, quae est intellectus et voluntatis, et inde inaugurationem in munus docendi; per "prunam ex altari" significatur Divinus Amor, a quo omnis purificatio; et per "os" et "labia" significatur cogitatio et affectio, seu quod idem, intellectus et voluntas; quibus purificatis homo ab iniquitate et peccato removetur; quare dicitur, "Ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur": quod non recedat iniquitas per prunam admotam ori et labiis, unicuivis constare potest. (Quod illa quae oris sunt correspondeant intellectualibus, quia ex illis vox et loquela procedit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8068, 9384. "Ex ore et ex corde", quod sit ex intellectu et voluntate, n. 3313, 8068, ibi.)

  
/ 1232