Библија

 

Genesis 9:10

Студија

       

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 993

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

993. Vers. 3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus herbae dedi vobis id omne. ‘Omne reptile quod est vivum’ significat omnes voluptates in quibus bonum, quod est ‘vivum’: ‘vobis erit in cibum’ significat jucundum earum quo fruerentur: ‘olus herbae’ significat vilia jucunditatum: ‘dari vobis id omne’ significat fruitionem ob usum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.