Библија

 

Genesis 5:24

Студија

       

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 496

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

496. Vers. 6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh. ‘Sheth’, ut dictum, est altera Ecclesia, minus caelestis quam Antiquissima parens, usque una Antiquissimarum: ‘quod vixerit quinque et centum annis’ significat tempora et status, ut prius: ‘quod genuerit Enosh’ significat quod alia Ecclesia ab illis descenderit quae dicta est ‘Enosh’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.