Библија

 

Genesis 44:7

Студија

       

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5749

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5749. ‘Male fecistis quod fecistis’: quod significet quod contra legem Divinam sit vindicare id sibi, constat ex significatione ‘furti’ quod hic intelligitur per ‘malum quod fecerunt’, quod sit vindicare sibi quod Domini est, nempe verum quod per ‘scyphum argenti Josephi’ significatur, de qua n. 5747; quod hoc contra legem Divinam sit, patet, videatur n. 2609. Quod homo debeat nihil sibi vindicare quod a Domino, ita non verum et bonum, est causa ut homo in veritate sit; et quantum in veritate est tantum est in luce in qua sunt angeli 1 in caelo, et quantum in luce illa tantum est in intelligentia et sapientia, et quantum in intelligentia et sapientia tantum est in felicitate; haec causa est quod homo agnoscere debeat fide cordis quod nihil veri et boni sit a se, sed omne a Domino, et hoc quia 2 ita est.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts qui.

2. The Manuscript inserts prorsus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.