Библија

 

Genesis 44:25

Студија

       

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5776

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5776. ‘Domum Josephi’: quod significet communicationem cum interno, constat a significatione ‘intrare domum’ quod sit communicatio; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 5469. ‘Intrare domum’ quod sit communicatio, est quia per ‘domum’ significatur ipse homo, n. 3128, 5023, ita quod facit hominem, nempe ejus mens cum vero et bono 1 , n. 3538, 4973, 5023, quapropter cum dicitur ‘intrare domum’, est intrare in ejus mentem, ita communicationem habere.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5779

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5779. ‘Et dixit ad illos Joseph’: quod significet perceptionem tunc illorum, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio; quod sit perceptio illorum, est quia ‘Joseph’ dicit, et per ‘Josephum’ repraesentatur internum, et ab interno, hoc est, per internum a Domino venit omnis perceptio, aliunde nusquam venit, ne quidem sensatio; apparet quod sensatio ut et apperceptio 1 veniant ex influxu ab externo, sed est fallacia; internum enim est quod 2 sentit per externum, sensus in corpore positi non sunt nisi quam organa seu instrumenta inservientia interno homini, ut is 3 sentiat quae in mundo, quapropter influit internum in externum ut sentiat, ob finem ut inde appercipiat et perficiatur; 4 non autem vice versa.

Фусноте:

1. veniret

2. videt

3. videat

4. The Manuscript deletes this.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.