Библија

 

Genesis 40:8

Студија

       

8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5075

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5075. ‘Post verba illa’: quod significet post illa quae praecedunt, constat ex significatione ‘verborum’ in lingua originali, quod etiam sint res; hic itaque ‘post verba illa’ est post res illas, ita post illa quae praecedunt. Quod ‘verba’ in lingua originali etiam significent res, est quia ‘verba’ in sensu interno significant vera doctrinae, quapropter omne Divinum Verum in genere vocatur verbum, ac Ipse Dominus, a Quo omne Divinum Verum in sensu supremo est Verbum, n. 1288; et quia nihil quod in universo existit, est aliquid, hoc est, est res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum; 1 ideo verba in lingua Hebraea etiam sunt res; quod nihil in universo sit aliquid, hoc est, res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum, hoc est, per Verbum, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ... omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 1:1, 3.

[2] Significativa interiora vocum trahunt quoad plurimam partem originem ex interiore homine, qui cum spiritibus et angelis est; quilibet enim homo quoad spiritum suum, seu quoad ipsum illum hominem qui vivit post obitum corporis, est cum angelis et spiritibus in societate, tametsi homo externus hoc nescit, et quia in societate cum illis est, etiam est cum illis in lingua universali, ita in originibus vocum; inde est quod plura significativa vocibus indita sint, quae apparent in externa forma non congruentia, et usque in interna congruunt, ut hic ‘verba’ quod significent res; similiter in perpluribus aliis, sicut quod intellectus dicatur ‘visus internus’, et ei tribuatur ‘lux’, quod animadvertentia et oboedientia ‘auditus et auscultatio’, apperceptio rei odoratus; et sic porro.

Фусноте:

1. idcirco

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.