Библија

 

Genesis 40:19

Студија

       

19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5141

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5141. ‘Quod bonum interpretatus’: quod significet quid contingeret, constat ex significatione ‘interpretari’ quod sit quid in se haberet, seu quid inesset, de qua supra n. 5093, 5105, 5107, 5121, ita quoque quid contingeret; 1 quod bene contingeret’, est apperceptio ex sensuali, quae apperceptio est respective obscura; datur actualiter apperceptio ex sensuali seu exteriore naturali, et apperceptio ex interiore naturali, et apperceptio ex rationali; cum enim homo in interiore cogitatione ex affectione est et abducit mentem a sensualibus et corpore, tunc est in apperceptione 2 rationali, quiescunt enim tunc quae infra sunt, seu quae externi hominis, et homo tunc paene in suo spiritu est; cum autem homo in exteriore cogitatione est, ex causis quae in mundo existunt, tunc apperceptio ejus est ex naturali interiore rationale quidem influit, sed non cum aliqua affectionis vita; at cum homo in voluptatibus est inque jucundis amoris mundi et quoque amoris sui, tunc apperceptio ex sensuali est; vita ejus tunc in externi seu in corpore est, et non ‘admittit plus’ ab interioribus quam quantum moderetur eruptiones in inhonesta et indecora; sed quo exterior est apperceptio, eo obscurior est, nam exteriora sunt communia respective, innumerabilia enim interiora apparent ut unum in exteriore.

Фусноте:

1. quod quia bene contingeret sensuali parti intellectuali subjecto, etiam bene sibi foret, appercepit,

2. perceptione

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.