Библија

 

Genesis 38:24

Студија

       

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 4865

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

4865. ‘Et reputabat illam meretricem’: quod significet quod non aliter ac falsum, constat ex significatione ‘meretricis’ quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, ita quod gens Judaica ex suo religioso consideret internum Ecclesiae non aliter ac falsum; quo ‘meretrix’ sit falsum, est quia conjugium repraesentat conjugium caeleste quod est boni et veri, ‘maritus’ bonum et ‘uxor’ verum, ac inde ‘filii’ vera et ‘filiae’ bona, atque gener et nurus, socer et socrus et plures affinitates secundum gradus illa quae sunt conjugii caelestis idcirco ‘adulteria et meretricatus’ quia sunt opposita, significant malum et falsum; et quoque reipsa sunt opposita, nam qui in adulterio et meretricatu vitam agunt, nusquam curant bonum et verum; causa est quia amor genuinus conjugialis descendit ex conjugio caelesti hoc est, ex conjugio boni et veri; sed adulteria et meretricatus e conjunctione mali et falsi, quae est ex inferno, videatur n. 2727-2759.

[2] Quod gens Judaica consideraverit et quoque hodie consideret interna Ecclesiae non aliter ac falsa, est quod significatur per quod Jehuda reputaverit Tamarem nurum suam non aliter ac meretricem, et quo cum illa 1 ut cum meretrice se conjunxerit; per originem talem illius gentis repraesentatur unde eorum religiosum, et quale est. Quod gens illa consideret internum Ecclesiae sicut scortum, seu ut falsum, patet manifeste; ut pro exemplo: si quis illis dicturus quod internum Ecclesiae sit, quod Messias de quo in propheticis Verbi praedicitur et quem ideo exspectant, sit Dominus, hoc prorsus sicut falsum rejiciunt: si quis dicturus quod internum Ecclesiae sit quod Messia regnum non mundanum et temporeum sit sed caeleste et aeternum hoc quoque ut falsum pronuntiant: si quis dicturus quod rituali Ecclesiae eorum repraesentaverint Messiam ac Ipsius regnum caeleste, hoc non sciunt quid sit:

[3] si quis dicturus quod internum Ecclesiae si bonum charitatis et verum fidei, doctrina et simul vita, id spectant non aliter ac falsum: similiter in omnibus reliquis; immo ad solam propositionem quod internum Ecclesiae sit, stupide rident; causa est quia solum in externis sunt, et quidem in externorum infimis, quae sunt amare terrestria, sunt enim prae reliquis in avaritia, quae prorsus terrestris est; tales nequaquam aliter considerare possunt interiora Ecclesiae, sunt enim remotiores reliquis a luce caelesti, ita prae reliquis in densa caligine.

Фусноте:

1. ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 4326

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

4326. Auditus est susurrus tonans qui defluebat ex altiore supra occipitium et circum totam ejus regionem perstabat; miratus quinam essent; mihi dictum quod essent qui referrent ‘sensum communem involuntarium’; et porro dictum quod ii bene percipere possent hominis cogitata, sed non volunt exponere et eloqui, sicut cerebellum quod percipit omne id quod cerebrum, sed non evulgat.

Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam occipitii, ostensa est eorum operatio quousque se extenderet; determinabatur primum in totam faciem, dein se trahebat versus faciei partem sinistram, et demum versus aurem ibi; quibus significabatur qualis operatio sensus communis involuntarii fuerit a primis temporibus apud homines in hac tellure, et quomodo progressa.

[2] Influxus ex cerebello se insinuat imprimis in faciem, quod constat ex eo quod faciei inscriptus sit animus, et quod in facie appareant affectiones, et hoc utplurimum absque hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae varia genera, etiam tristitiae, praeter plura quae alteri inde nota fiunt, ita ut ex 1 facie sciat quae affectiones et quae mutationes animi mentisque ejus sint; haec a cerebello per ejus fibras, quando non simulatum inest; ostensum ita quod sensus communis primis temporibus, seu apud antiquissimos, occupaverit totam faciem, et quod successive post illa tempora modo sinistram ejus partem, et denique post haec tempora se effuderit extra faciem, adeo ut hodie vix aliquis sensus communis involuntarius in facie residuus sit; dextra pars faciei cum dextro oculo correspondet affectioni boni; sinistra autem affectioni veri; regio ubi auris soli oboedientiae absque affectione:

[3] apud antiquissimos enim, quorum saeculum dictum fuit aureum, quia in quodam statu integritatis ac in amore in Dominum inque amore mutuo sicut angeli vixerunt, patuit omne involuntarium cerebelli in facie, et tunc prorsus non sciebant vultu aliud sistere quam prout influxit caelum in conatus involuntarios, et inde in voluntatem; sed apud antiquos, quorum saeculum dictum fuit argenteum, quia in statu veritatis et inde in charitate erga proximum fuerunt, patuit involuntarium quod cerebelli, non in faciei parte dextra sed modo in sinistra; at apud posteros illorum, quorum tempus fuit dictum saeculum 2 ferreum, quia non in affectione veri, sed in oboedientia veri degerunt, non amplius patuit involuntarium in facie, sed recepit se in regionem circum aurem sinistram; instructus sum quod fibrae cerebelli effluxum suum in faciem ita mutaverint, et quod loco illarum fibrae e cerebro illuc translatae sint, quae ‘tunc’ imperant illis quae ex cerebello 3 ; et hoc ex conatu formandi vultus faciei secundum nutus voluntatis propriae quae ex cerebro; haec non apparent homini quod ita sit, sed manifeste patet angelis ex influxu caeli, et correspondentia.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts homo.

2. saeculum dictum fuit

3. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.