Библија

 

Genesis 32:29

Студија

       

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 4237

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

4237. ‘Et vocavit nomen loci illius Mahanaim’: quod significet quale status, constat a significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421: et a significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387. Mahanaim in lingua originali significat bina castra, et ‘bina castra’ significant utrumque regnum Domini, nempe caeleste et spirituale, 1 ac in supremo sensu Divinum caeleste et Divinum spirituale Domini; inde patet, quod quale status Domini cum Naturale Ipsius illustraretur a bono spirituali et caelesti, significetur 2 per ‘Mahanaim’: sed illud, nempe quale status, non describi potest, quia Divini status qui fuerunt Domino, cum Humanum in Se Divinum fecit, non in aliquem captum humanum cadunt, ne quidem in angelicum, solum per apparentias illustratas a luce caeli quae a Domino, et per status regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490.

Фусноте:

1. utrumque Regnum seu utrumque caelum Domini, nempe caeleste et spirituale, quorum unum est ad dextram Ipsius, alterum ad sinistram;

2. significatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

Judicum 6:23

Студија

       

23 Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.