Библија

 

Genesis 30:33

Студија

       

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3924

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3924. Vers. 7, 8. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium secundum Jacobo. Et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali. ‘Concepit adhuc et peperit Bilhah ancilla Rachelis’ significat, hic ut prius, receptionem et agnitionem: ‘filium secundum Jacobo’ significat alterum verum commune: et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui; significat in supremo sensu propriam Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali homine: ‘et vocavit nomen ejus Naphtali’ significat quale ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

Jeremias 8:17

Студија

       

17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.