Библија

 

Genesis 19:8

Студија

       

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 2379

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

2379. Quod ‘introduxerunt Lotum ad se in domum’ significet quod Dominus tutetur eos qui in bono charitatis sunt, constat a repraesentatione ‘Loti’ quod sint qui in bono charitatis sunt, de qua supra; et a significatione ‘introducere ad se in domum’ quod sit tutari; ‘introduci in domum’ est in bonum, et qui in bonum, introducuntur in caelum, et qui in caelum, est ad Dominum, inde tuti ab omni infestatione quoad animas: quod homo qui in bono, quoad animam sit in societate cum angelis, et sic cum vivit in corpore, usque in caelo, tametsi id 1 tunc non novit, nec potest angelicum gaudium percipere quia est in corporeis et in praeparatione, videatur n. 1277.

Фусноте:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.