Библија

 

Genesis 13

Студија

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 1675

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

1675. ‘Horitas in monte eorum Seir’: quod significet persuasiones falsi quae ex amore sui, constat ex significatione ‘Horitarum’ et ex significatione ‘Seir’; quod Horitas attinet, fuerunt illi qui habitarunt in monte Seir, ut constat ex Gen. 36:8, 20 seq. , ubi Esavus qui dictus Edom; per ‘Esavum seu Edomum’ significatur in genuino sensu Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam, et quoque per Esavum seu Edomum repraesentatur, ut multis constare potest tam ex historicis quam ex propheticis Verbi, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia per ‘Horitas’ repraesentabantur illi qui in persuasionibus falsi sunt, et repraesentativa illo tempore actualiter existebant, ideo quoque simile repraesentatum fuit per id quod ‘Esavi posteri expulerint Horitas e monte Seir’,

[2] de quibus apud Mosen ita, Terra Rephaim reputatur etiam haec, Rephaim habitarunt in ea prius, et Ammonitae vocant eos Zamzumim; populus magnus et multus et excelsus sicut Enakim; et perdidit eos Jehovah a coram illis, et possiderunt eos, et habitaverunt loco eorum. Quemadmodum fecit filiis Esavi habitantibus in Seir quod perdidit Horitas a coram illis, et possiderunt eos, et habitarunt loco eorum, Deut. 2:20-22;

haec repraesentant et significant idem quod hic de Kedorlaomero, nempe quod ‘Kedorlaomer et reges cum illo percusserint Horitas in monte Seir’, nam per Kedorlaomerum, ut dictum, repraesentatur Domini Bonum et Verum in pueritia, ita Domini Humana Essentia quoad Bonum et Veram tunc, quo destruxit persuasiones falsi, hoc est, inferna tali diaboli turba impleta, quae persuasionibus falsi mundum spirituum, et consequenter genus humanum, aggressa est perdere:

[3] et quia Esavus seu Edomus Dominum quoad Humanam Essentiam repraesentabat, etiam mons Seir, ut et Paran, repraesentabant illa quae Humanae Ipsius Essentiae essent, nempe caelestia amoris, ut constat ex benedictione Mosis, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis; e dextra Ipsius ignis legis illis, etiam amans populos, Deut. 33:2, 3;

quod ‘Jehovah exortus e monte Seir, et exsplenduit de monte Paran, non aliud significat quam Humanam Domini Essentiam; quisque scire potest quod ‘exoriri de monte Seir, et exsplendere de montes Paran’ non significet montes nec incolas, sed res Divinas, ita caelestia Humanae Domini Essentiae, ex Qua praedicatur quod Jehovah exortus et exsplenduerit:

[4] quod ‘Seir’, ex cantico Deborae et Baraki in libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt, ... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, 5:4, 5;

[5] ubi ‘exire e Seir et egredi ex agro Edomi’ nec aliud significat. Adhuc manifestius in prophetia Bileami qui fuit unus ex filiis orientis seu Syria ubi Antiquae Ecclesiae residuum fuit, apud Mosen,

Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum, et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, Num. 24:17, 18;

ubi ‘videre Ipsum et non jam, conspicere Ipsum, et non propinqui est Adventus Domini in mundum, cujus Humana Essentia dicit ‘stella e Jacobo’ quae oritura, tum ‘Edomus et Seir’; quod non Edomus et Seir fieret hereditas, unicuique constare potest; quod ‘hereditas Seir hostium illius’, seu ‘mons hostium illius’ est idem ac multoties alibi, quod expellendi hostes, et possidenda terra eorum.

[6] Quod etiam mons Paran seu El-paran idem significet, qui in hoc versu nominatur, constat quoque apud Habakkuk, Deus a Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, selah, texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius impleta est terra, 3:3.

Sed sciendum quod montes et terrae significationem habeant et accipiant ab habitatoribus qui ibi; quando Horitae ibi habitarunt, a Horitis; et quando expulsi, ab illis qui expulerunt, sicut ab Esavo seu Edomo, et quoque aliunde, quare in utroque sensu, in genuino et opposito; in genuino pro Humana Domini Essentia, in opposito pro amore sui; Humana Domini Essentia est ipse amor caelestis; amori caelesti oppositum est amor sui; ita Horitae hic significant persuasiones falsi ex amore sui.

[7] Sunt persuasiones falsi ex amore sui, et persuasiones falsi ex amore mundi; illae persuasiones nempe quae ex amore sui, sunt foedissimae, at persuasiones ex amore mundi, non ita foedae; illae seu persuasiones falsi ex amore sui sunt oppositae caelestibus amoris, hae seu persuasiones falsi ex amore mundi sunt oppositae spiritualibus amoris; persuasiones ex amore sui secum ferunt quod imperare velint super omnia, et quantum eis relaxantur vincula tantum ruunt usque ut imperare velint super universum, et quod quoque ostensum, super Jehovam; quare persuasiones illius generis nusquam tolerantur in altera vita; at persuasiones ex amore mundi non eo usque ruunt; inde modo insaniae quod non contenti sint sua sorte, sed affectent vane gaudium caeleste, et sibi appropriare velint aliorum bona, non ita animo imperandi; sed differentiae illarum persuasionum sunt innumerabiles.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

Numeri 24:17

Студија

       

17 Videbo eum, sed non modo : intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.