Библија

 

Genesis 11:28

Студија

       

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 736

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

736. Quod Noahum, seu hominem novae hujus Ecclesiae, concernit, is fuit talis quod simpliciter crediderit illis quae habuit ex Antiquissima Ecclesia, quae fuerunt doctrinalia collecta et redacta in quandam doctrinae formam ab illis 1 qui Hanochus dicti sunt: et prorsus diversae indolis fuit ab antediluvianis qui perierunt, et Nephilim dicti, qui doctrinalia fidei immerserunt foedis suis cupiditatibus, et sic captarunt diras persuasiones, a quibus recedere non vellent, utcumque ab aliis instruerentur et iis demonstraretur quod falsa: homines duplicis hujus genii seu indolis hodie quoque dantur; sed illi facile possunt regenerari, hi autem difficile.

Фусноте:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.