Библија

 

Ezechiel 29:12

Студија

       

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5655

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5655. ‘Descendendo descendimus 1 in initio ad emendum cibum’: quod significet animum comparandi bonum veris, constat a significatione ‘descendere’ quod sit animus seu intentio, qui enim descendit aut confert se alicubi, est ex animo, hic ad comparandum bonum veris, quod significatur per ‘ad emendum cibum’; per ‘emere’ enim significatur comparare et appropriare, n. 5374, 5397, 5406, 5414, 5426, et per ‘cibum’ bonum veri, n. 5340, 5342, hic bonum veris quae repraesentantur per ‘filios Jacobi’ qui de se illa loquuntur.

Фусноте:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omit in, see Arcana Coelestia 5646

.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.