Библија

 

Exodus 33

Студија

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 6804

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

6804. ‘Et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo’: quod significet ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Abrahami, Jischaki, et Jacobi’, cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini; quod ‘Abrahamus’ repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, ‘Jischakus’ quoad Divinum Rationale, et ‘Jacobus’ quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, 2083, 2630, 3194, 3210, 3245, 3251, 3305 fin. , 3439, 3576, 3599, 1 3704, 4180, 4286, 4538, 4570, 4615, 6098, 6185, 6276, 2 6425; quod ubi nominantur ‘Abraham, Jischak, et Jacob’ in Verbo, in sensu spirituali non intelligantur illi, constare potest ex eo quod nomina nusquam penetrent in caelum, sed modo quid per illos qui nominantur significetur; ita ipsae res, rerum quale et rerum status, 3 quae nempe sunt Ecclesiae, et quae sunt regni Domini, et quae sunt Ipsius Domini;

[2] 4 et praeterea angeli in caelo nusquam determinant suas cogitationes ad 5 singulares personas, hoc foret finire cogitationes, et abstrahere a perceptione rerum universali, ex qua 6 loquela angelica, inde est quod quae loquuntur angeli in caelo, sint ineffabilia, et longe supra cogitationem humanam, quae non extenditur ad universalia sed contrahitur ad particularia; 7 cum itaque legitur quod Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo, in regno caelorum, Matth. 8:11, percipiunt angeli Domini praesentiam et appropriationem veri et boni quae Divino Humano Ipsius procedunt: tum cum legitur quod Lazarus sublatus sit in sinum Abrahami, Luc. 16:22, angeli percipiunt quod sublatus sit in caelum, ubi Dominus est praesens; inde quoque constare potest quod per ‘foedus cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo’ in sensu interno intelligatur conjunctio, per Divinum Humanum Domini.

[3]. Quod Divinum Humanum sit ‘foedus’, hoc est, ipsa conjunctio, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, 42:6:

apud eundem,

Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, 49:8:

apud eundem,

Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite 8 et vivat anima vestra, ita pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum principem et legislatorem gentibus, 55:3, 4:

apud Malachiam, Subito venit ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, Quem vos desideratis; ecce venit, 3:1: in libro 2 Samuelis, Foedus aeternitatis posuit Mihi, disponendum in omnes et servandum, 23:5;

[4]. in his locis agitur manifeste de Domino, et de conjunctione generis humani cum Ipso Divino Domini per Divinum Humanum Ipsius; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Mediator, et quod nullus ad Ipsum Divinum, quod in Domino et Pater vocatur, venire queat quam per Filium, hoc est, per Divinum Humanum, notum est in Ecclesia; ita est Dominus quoad Divinum Humanum conjunctio; quis 9 10 potest comprehendere Ipsum Divinum aliqua cogitatione? et si non cogitatione, 11 quis potest Ipsi conjungi amore? sed Divinum Humanum quisque potest comprehendere cogitatione et conjungi Ipsi amore.

[5]. Quod ‘foedus’ sit conjunctio, constare potest ex foederibus inter regna, quod per illa conjungantur; et quod sint constipulationes ab utraque parte quae custodiendae ut conjunctio sarta teneatur; 12 constipulationes illae seu pacta etiam vocantur foedus. Constipulationes seu pacta quae in Verbo foedus vocantur sunt a parte hominis in stricto sensu decem praecepta seu Decalogus; 13 in latiore sensu sunt omnia 14 statuta, mandata, leges, testimonia, praecepta, quae Dominus e monte Sinai per Mosen 15 injunxit, et in adhuc latiore sensu Libri Mosis; quae ibi continentur 16 erant a parte filiorum Israelis 17 observanda; a parte Domini est misericordia et electio.

[6]. Quod decem praecepta seu Decalogus sint foedus, constat ab his locis:

apud Mosen,

Jehovah indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super duas tabulas lapidum, [Deut. ] 4:13, 23;

et quia duae tabulae lapideae quibus inscripta fuerunt decem praecepta, reposita sunt in arca, Exod. 25:16, 21, 22, 31:18, 32:15, 16, 19, 40:20;

idcirco arca vocabatur arca foederis, Deut. 31:9, 24-26; Jos. 3:3, 6, 14, 4:7; Jud. 20:27; 2 Sam. 15:24; 1 Reg. 8:21; 18 hic Salomo ita loquitur, Posui ibi locum arcae, ubi foedus Jehovae, quod pepigit cum patribus nostris: et apud Johannem, Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius, Apoc. 11:19.

[7] Quod foedus 19 appellentur omnia judicia et statuta quae Dominus per Mosen mandavit populo Israelitico; et quoque ipsi Libri Mosis:

apud Mosen,

Super ore verborum horum pepigi vobiscum foedus, et cum Israele, Exod. 20 34:27;

quae ibi vocantur foedus erant plura de sacrificiis, festis, azymis:

apud eundem,

Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus, 21 Exod. 24:7, 8: in libro 2 Regum, Joschia rex Jehudae in domo Jehovae coram omnibus legit verba libri foederis inventi in domo Jehovae: et pepigit foedus coram Jehovah, ad stabiliendum verba foederis scripta in libro illo; et stetit omnis populus in foedere. Praecepit rex omni populo ut facerent Pascha Jehovae Deo, juxta scriptum in libro foederis 23:2, 3, 21:

apud Davidem,

Si custodiverint filii tui foedus Meum et testimonium Meum, quod docui illos, etiam filii eorum usque in aeternum sedebunt super throno tibi, Ps. 132:12.

[8] Quod foedus sit conjunctio per amorem et fidem, apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, quia illi irritum fecerunt foedus 22 Meum; sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, 31:31-33; ‘dare legem in medio eorum, et super cor eorum scribere illam’ est donare fide et charitate; per 23 fidem et charitatem fit conjunctio quae describitur per quod ‘ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum’:

apud eundem,

Pangam illis foedus saeculi, quod non amplius aversurus Me post illos, et benefaciam illis; timorem autem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me, 32:40 24 ; conjunctio per amorem, quae foedus, significatur per ‘timorem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me’:

[9] apud Ezechielem,

Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis 25 erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium in medio eorum, et erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum, 37:26, 27;

ibi conjunctio per amorem et fidem quae 26 sunt foedus describitur per ‘sanctuarium in medio eorum’ et per ‘habitaculum apud illos’ et quod ‘ero illis in Deum, et 27 erunt Mihi in populum’:

apud 28 eundem, Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, et inii foedus tecum, ut esses Mihi, 16:8;

ibi de Hierosolyma, per quam 29 significatur Ecclesia Antiqua; quod ‘inire foedus ut esses Mihi’ sit conjugium seu spiritualis conjunctio, patet. Quia foedus significat conjunctionem, etiam uxor vocatur uxor foederis, Mal. 2:14;

et conjunctio inter fratres vocatur foedus fratrum, Amos 1:9: per ‘foedus’ etiam conjunctio significatur apud Davidem,

Pepigi foedus electo Meo; juravi Davidi servo Meo, Ps. 89:4 [KJV Ps. 89:3].

[10] Quod 30 pactum foederis a parte 31 Domini sit misericordia et electio, constat apud Davidem,

Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. 25:10:

apud Esaiam,

Montes recedent, et colles dimovebuntur, et misericordia Mea 32 non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit miserator tuus Jehovah, 54:10:

apud Mosen,

Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. 7:9, 12 33 :

apud eundem,

Si custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi in peculium ex omnibus populis, Exod. 19:5:

apud eundem,

Respiciam ad vos, et fructificabo vos, et multiplicabo vos, et confirmabo foedus Meum vobiscum, Lev. 26:9;

‘respicere ad illos’ est misericordiae; 34 fructificare et multiplicare illos' est donare charitate et fide; qui illis donantur vocantur ‘electi’, ita sunt 35 haec electionis, tum quoque 36 quod erunt in peculium.

[11] Signa foederis 37 etiam in Ecclesia repraesentativa fuerunt, et fuerunt illa ex quibus recordarentur conjunctionis; circumcisio erat tale signum, Gen. 17:11;

circumcisio enim significabat purificationem ab amoribus spurcis, quibus remotis insinuatur amor caelestis, per quem conjunctio: Sabbatum etiam vocatur foedus aeternum, Exod. 31:16:

etiam panes propositionis dicuntur quod essent filiis Israelis ‘foedere aeterno’, Lev. 24:8, 9 38 : imprimis sanguis, ut constat apud Mosen,

Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus; tunc sumpsit Moses sanguinem sacrificii pacifici, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. 24:7, 8:

apud Sachariam,

Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua, 9:11;

‘sanguis’ erat foedus seu signum foederis quia significabat conjunctionem per amorem spiritualem, hoc est, per charitatem erga proximum; idcirco cum Dominus instituit Sanctam Cenam, sanguinem Suum vocabat ‘sanguinem novi foederis’, Matth. 26:18. Ex his nunc constare potest quid per ‘foedus’ in sensu interno in Verbo intelligitur.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts 4

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. imprimis quae

4. The Manuscript inserts de quibus solis, quia in sensu interno agitur, sunt illa quae percipiuntur in coelo, cum Abraham, Jischak, et Jacob nominantur.

5. aliquam singularem personam

6. The Manuscript inserts est.

7. sicut ubi

8. ut

9. The Manuscript inserts enim.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. nec potest amore,

12. The Manuscript inserts inde.

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts judicia et.

15. mandavit

16. sunt quae

17. The Manuscript inserts erant.

18. ubi

19. vocentur

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. illas

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. est

27. The Manuscript inserts illi.

28. Ezechielem

29. The Manuscript inserts ibi.

30. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

31. Dei

32. The Manuscript inserts a tecum.

33. The Manuscript inserts, 13

34. fructificare est donare charitate et multiplicare donare fide

35. illa

36. esse

37. quoque

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

Exodus 32:16

Студија

       

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.