Библија

 

Deuteronomium 33:27

Студија

       

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 9081

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

9081. ‘Si servum cornu 1 ferierit bos vel ancillam’: quod significet si affectio mali destruxerit verum aut bonum in naturali, constat ex significatione ‘servi’ quod sit verum in naturali, de qua n. 3019, 3020, 5305, 7998, ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio veri ibi, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, et ex significatione ‘cornu ferire’ quod sit destruere. ‘Cornu ferire’ in Verbo dicitur de destructione falsi per potentiam veri, et in opposito sensu de destructione veri per potentiam falsi; et hoc ex causa 2 quia per ‘cornu’ significatur potentia veri ex bono et falsi ex malo, n. 2832, ut apud Ezechielem,

Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes infirmatas 3 , 34:21;

ibi de illis qui omni vi et potentia destruunt vera et bona Ecclesiae per ratiocinia fallacia ex sensualibus; ‘latere et umero impellere’ est omni vi et potentia, 4 n. 1085, 4931-4937; inde patet cur dicitur ‘cornu 5 ferire’ apud Moschen, Primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis 6 cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, Deut. 33:17;

hoc in prophetico ‘Moschis’ de Josepho, in quo per ‘Josephum’ in sensu interno intelligitur Dominus quoad Divinum Spirituale, et in sensu repraesentativo 7 Ipsius regnum spirituale; ‘cornua monocerotis’ sunt quae potentiae ex bono et vero fidei, ‘populos ferire’ est falsa destruere per vera, ‘ad fines terrae’ est ab undequaque 8 ubi Ecclesia:

apud Davidem,

Tu Ipse Rex meus, Deus, per Te hostes nostros cornu feriemus, Ps. xliv [5, ] 6 [KJV 4, 5];

‘hostes cornu ferire’ est quoque ibi 9 falsa per potentiam veri et boni fidei destruere; quis non videre potest quod in illis locis non dictum fuisset cornu ferire, cum ab hominibus, nisi ex significatione 10 ‘cornu’ quod sit potentia?

Фусноте:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. inde

3. The Manuscript inserts donec disperseritis eos.

4. The Manuscript inserts quod humerus sit omnis potentia, videatur.

5. cornibus

6. Hebrew [ ] (re'em) a wild ox of gigantic size. the Septaguint Version [ ] (monoceros) = a one-horned creature

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. undique

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. propter significationem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

Ezechiel 34:21

Студија

       

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,