Библија

 

1 Samuelis 17:8

Студија

       

8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis : Quare venistis parati ad prælium ? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul ? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.

Из Сведенборгових дела

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Fide # 51

Проучите овај одломак

  
/ 72  
  

51. Quoniam Philisthaei repraesentabant illos qui in fide separata charitate sunt, ideo vocati sunt "praeputiati;" et per "praeputiatos" intelliguntur qui absque amore spirituali sunt, et inde in solo amore naturali; amor spiritualis est charitas. Causa quod hi "praeputiati" dicti sint, est quia per "circumcisos" intelliguntur qui in amore spirituali sunt.

(Quod Philisthaei "praeputiati" dicti sint, videatur 1 Samuelis 17:26, 36; 1 2 Samuelis 1:20; 2 et alibi.

Фусноте:

"1. 26 pro ""27"""

"2. i. pro ""ii."""

  
/ 72