Библија

 

1 Samuelis 17:37

Студија

       

37 Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.

Из Сведенборгових дела

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Fide # 51

Проучите овај одломак

  
/ 72  
  

51. Quoniam Philisthaei repraesentabant illos qui in fide separata charitate sunt, ideo vocati sunt "praeputiati;" et per "praeputiatos" intelliguntur qui absque amore spirituali sunt, et inde in solo amore naturali; amor spiritualis est charitas. Causa quod hi "praeputiati" dicti sint, est quia per "circumcisos" intelliguntur qui in amore spirituali sunt.

(Quod Philisthaei "praeputiati" dicti sint, videatur 1 Samuelis 17:26, 36; 1 2 Samuelis 1:20; 2 et alibi.

Фусноте:

"1. 26 pro ""27"""

"2. i. pro ""ii."""

  
/ 72