Из произведений Сведенборга

 

De Coelo et de Inferno # 175

Изучить этот эпизод

  
/ 603  
  

175. Quoniam omnia quae interioribus correspondent. etiam repraesentant illa, ideo vocantur Repraesentativa; et quia variantur secundum statum interiorum apud illos, ideo vocantur Apparentiae tametsi illa quae apparent coram oculis angelorum in caelis, et percipiuntur sensibus illorum, ita ad vivum apparent et percipiuntur, sicut illa quae in tellure ab homine, immo multo clarius, distinctius et perceptibilius. Apparentiae, quae in caelis inde sunt, dicuntur apparentiae reales, quia realiter existunt: dantur etiam apparentiae non reales, quae sunt illa quae quidem apparent, sed non correspondent interioribus; 1 sed de his in sequentibus.

Сноски:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnia quae apud angelos apparent, sint repraesentativa (1971, 3213-3226, 3457 [3342?] 3475, 3485, 9481, 9574 [9457?] 9576, 9577).

Quod caeli sint pleni repraesentativis (1521, 1532, 1619).

Quod repraesentativa eo pulchriora sint, quo interius in caelis (3475).

Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli (3485).

Quod influxus Divinus vertatur in repraesentativa in caelis superioribus, et inde quoque in caelis inferioribus (2179, 3213, 9457, 9481, 9576, 9577).

Repraesentativa dicuntur quae apparent coram oculis angelorum in talibus formis quales sunt in natura, ita quales sunt in mundo (9574 [9457?]).

Quod interna sic vertantur in externa (1632, 2987-3002). Repraesentativa in caelis qualia, illustratum per varia exempla (1521, 1532, 1619-1628, 1807, 1973, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 2761, 2762, 3217, 3219, 3220, 3348, 3350, 5198, 9090, 10278 [10276?]).

Quod omnia, quae in caelis apparent, sint secundum correspondentias, et dicantur repraesentativa (3213-3226, 3457 [3342?] 3475, 3485, 9481, 9574 [9457?] 9576, 9577).

Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et quoque talia significent (2890 [2896?] 2987, 2971 [2991?] 2989, 2990, 3002, 3005).

  
/ 603  
  

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 3219

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

3219. Cum angeli in sermone sunt de 1 cogitationibus, et de ideis, ac de influxu, tunc in mundo spirituum apparent sicut aves formatae secundum sermonis illorum subjectum; inde est quod aves in Verbo significent rationalia, seu illa quae sunt cogitationis, n. 40, 745, 776, 991. Quondam mihi in conspectum veniebant aves, una obscura et deformis, binae autem nobiles et pulchrae, et cum viderem illas, ecce tunc incidebant in me aliqui spiritus tali vehementia ut tremorem incuterent nervis et ossibus; opinatus sum quod nunc sicut aliquoties prius, mali spiritus in me invaderent conatu perdendi, sed non tale erat; cessante tremore, et spirituum qui incidebant, emotione, locutus cum illis, quaerens quid esset, dicebant quod delapsi 2 sint e quadam societate angelica, in qua sermo fuit de cogitationibus et influxu, et quod illi fuissent in opinione quod illa quae sunt cogitationis influant ab extra, scilicet per sensus externos, secundum apparentiam; sed societas caelestis in qua erant, quod influant ab intra; et quia in falso essent, quod 3 inde delapsi sint, 4 non quod dejecti, nam angeli nullum a se dejiciunt, sed quia in falsitate, deciderunt inde a se; et quod haec causa fuisset. Inde scire datum quod sermo in caelo de cogitationibus et influxu repraesentetur per aves, et illorum qui in falso sunt, per aves obscuras et deformes, qui autem in vero, per aves nobiles et pulchras; ac simul instructus quod omnia cogitationis influant ab intra, non autem ab extra tametsi ita apparet; ac dictum quod contra ordinem sit ut posterius influat in prius, aut crassius in purius, ita ut corpus in animam.

Сноски:

1. cognitionibus, in the First Latin Edition, cogitationibus ac meditationibus, ut in the Manuscript.

2. The Manuscript has essent

3. The Manuscript has idcirco

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 10276

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

10276. ‘Et sanctificabis ea, et erunt sancta sanctorum’: quod significet sic influxum et praesentiam Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione ‘sanctificari’ quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, ac receptionem Divini Boni ac Divini Veri ab Ipso, solus enim Dominus est Sanctus, et inde id modo sanctum quod procedit ab Ipso; inde patet quod per ‘sanctificari’ etiam significetur influxus et praesentia Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae; quod ‘sanctificari’ sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, videatur n. 9956, 9988, 10069, 1 et quoque receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso, n. 8806, 9820, 10128; quod solus Dominus sanctus, et 2 id modo sanctum quod procedit ab Ipso, n. 9229, 9479, 9680, 9818; ita quod sancta apud gentem Israeliticam et Judaicam fuerint repraesentative sancta, n. 10149; et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit Divinum Bonum caeleste, de qua n. 10129;

[2] inde patet quod illa omnia quae uncta fuerunt dicta sint ‘sancta sanctorum’ ex influxu et praesentia Divini Humani Domini; et omnis influxus et praesentia Domini 3 fit immediate, et quoque in inferioribus caelis mediate per bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli, ideo quantum bona inferiorum caelorum in 4 se continent ac recondunt bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, tantum bona sunt; inde est quod quae uncta fuerunt dicta fuerint sancta sanctorum; de influxu immediato et mediato Domini, videatur in locis citatis n. 9682 et n. 9683.

[3] Sed ut sciatur quomodo cum bis se habet, 5 sciendum est quid repraesentatio et quid Ecclesia repraesentativa; quid illae 6 sunt in locis citatis n. 9229, 9280, x10030, multis ostensum est; sed quia hodie pauci sciunt quid sunt, licet adhuc rem illam aliquibus illustrare: in intimis caelis apud angelos sunt affectiones boni et veri a Domino quae faciunt vitam eorum et felicitatem eorum; haec in ultimo caelo sistuntur in formis externis, quae sunt innumerabiles, cum infinita varietate; quicquid ibi vident oculis suis, inde est; haec sunt repraesentativa interiorum, quae sunt affectiones boni et veri, ac vocantur caelestia et spiritualia;

[4] spiritus boni, qui in illis ut subjectis percipiunt sancta caeli, afficiuntur interius; ut pro exemplo, vident paradisos cum arboribus et fructibus innumerabilium specierum, similiter roseta, virecta, agros cum sementibus, domos, et palatia, et perplura alia, quae omnia correspondent affectionibus boni et veri quae a Domino in caelis superioribus; sunt quoque in his caelis repraesentativa, sed quae immensum excedunt perfectione, jucunditate, et felicitate illa quae in caelo ultimo; 7 haec repraesentativa sunt de quibus dicitur quod talia nusquam aliquis oculus vidit si etiam aliquid de illis diceretur, excederet fidem humanam.

[5] Ex his constare potest quid repraesentativa; omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt erant similia illis quae in caelo ultimo, sed in minore perfectione, quia in natura mundi, sicut tentorium cum arca, cum mensa super qua panes facierum, cum candelabro et ejus lucernis, cum altari suffitus; vestes Aharonis et filiorum ejus, ac postea templum, cum adyto ibi, ubi arca super qua 8 propitiatorium et cherubi; mare aeneum, labra, et similia; at innumerabilia plura apparent in caelo ultimo, sed in excellentia et perfectione majore; ex illo caelo ostensa fuerunt illa quae apud gentem Israeliticam 9 instituerentur, Moschi a Domino in monte Sinai, ut patet in Exod. 25:40, 26:30, 27:8; 10 at Moschi ibi non visa sunt oculis corporis ejus sed oculis spiritus ejus.

[6] Qualia sunt repraesentativa, ulterius constare potest ex illis quae visa sunt prophetis, 11 ut Danieli, Johanni in Apocalypsi, et reliquis; quae omnia in se recondunt Divina spiritualia et caelestia; quod haec non intelligibilia sunt absque interpretatione ex sensu interno, cuivis constare potest; ex his nunc iterum patet quid Ecclesia repraesentativa.

[7] Haec Ecclesia instituta fuit 12 in terra Canaane imprimis propter Verbum, ut hoc per repraesentativa et significativa conscriberetur; ita per talia quae apud illam gentem erant, in Ecclesia eorum et in terra corum; omnia enim loca in Canaane terra, omnes ibi montes et fluvii, ab antiquissimis temporibus repraesentabant 13 talia quae in caelis, n. 3686, 4240, 4447, 4454, 5136, 6516; et postea hereditates, tribus, et reliqua; sensus litteralis Verbi Veteris Testamenti ex talibus erat ut esset aliquod ultimum in quod desinerent interiora et super quo starent, sicut aedes super suo fundamento, videatur n. 9360, 9824, 10044.

[8] Qui intelligens est, ex his scire potest quod Verbum sit sanctissimum, et quod sensus litteralis ejus sanctus sit ex sensu ejus interno at quod separatus ab illo non 14 sit sanctus; sensus enim separatus ab interno 15 est sicut externum hominis separatum ab interno ejus, quod est simulacrum nullius vitae, et est sicut putamen arboris, floris, fructus, aut seminis absque eorum interioribus, et sicut fundamen absque domo; quapropter qui solum sensum litterae Verbi premunt, nec doctrinam habent aut sibi 16 comparant ex Verbo convenientem sensui ejus interno, trahi possunt in quascumque haereses; inde est quod Verbum a talibus dicatur liber haeresium; ipsa doctrina ex Verbo omnino praelucebit et ducet; ipsam illam doctrinam docet sensus internus, et qui illam doctrinam novit, sensum 17 internum Verbi habet.

[9] Gens Judaica quia non agnoscebat aliquod sanctum in Verbo quam in solo sensu litterae ejus, quem separavit prorsus a sensu interno, ideo in tales tenebras lapsa est ut non 18 cognoverit Dominum cum venit in mundum; talis etiam est gens illa hodie; quapropter licet inter Christianos vivit, usque tamen adhuc Dominum ex Verbo non agnoscit; quod gens illa fuerit in externis absque internis a primo tempore, videantur quae in locis citatis n. 9320 fin. , 9380, ostensa sunt; quapropter nisi Dominus in mundum venisset, ac interiora Verbi aperuisset, communicatio cum caelis per Verbum rupta fuisset; qua rupta periisset genus humanum in hac tellure; homo enim nihil veri cogitare potest et nihil boni facere, nisi e caelo, hoc est, per caelum a Domino; Verbum est quod aperit caelum.

Сноски:

1. quod etiam

2. The Manuscript inserts inde.

3. The Manuscript deletes fit, and inserts existit.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts omnino.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts nam sunt repraesentativa Divinorum quae a Domino;

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. institutum [instituta intended] before apud gentem

10. ac

11. imprimis quae

12. praecipue

13. et quoque haereditates eorum, praeter Tribus et nomina illarum

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. est sicut fundamen absque domo, et sicut externum hominis absque internum, ubi vita ejus, quod est simulachrum, et quoque sicut putamen arboris, floris, fructus autseminis absque eorum interioribus

16. compararunt

17. The Manuscript inserts etiam.

18. cognoverint, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.