Библия

 

Joshue 24

Учиться

   

1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini :

2 et ad populum sic locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.

3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,

4 et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.

5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis.

6 Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare : persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.

7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël : qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :

8 et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.

9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :

10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus : et tradidi illos in manus vestras.

12 Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.

13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quæ non plantastis.

14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.

16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.

17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Ægypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus.

18 Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.

19 Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.

20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis præstiterit bona.

21 Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.

22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.

23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.

24 Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.

25 Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.

26 Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini :

27 et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

29 Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :

30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël.

32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 9905

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

9905. ‘Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim’: quod significet exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis, constat ex significatione ‘pectoralis judicii’ quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9857, et ex significatione ‘Urim et Thumim’ quod 1 sit lux et exsplendescentia inde; quod ‘Urim et Thumim’ sint lux et exsplendescentia, est quia per lapides in pectorali exsplendescebat lux caeli cum varietate secundum responsa quae per illos dabantur, ideo quoque erant diversi colores; Divinum enim Verum procedens a Divino Bono Domini apparet coram angelis ut lux, inde est omnis lux caeli; colores inde, 2 qui sunt modificationes illius lucis apud angelos, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, nam omnis sapientia et intelligentia a Divino illo Vero seu luce est; inde constare potest quod per varii coloris exsplendescentias ex luce illa sistantur Divina Vera quae responsa, in caelis; similiter per Urim et Thumim, cum Divinum interrogabatur. Sed sciendum quod cum exsplendescentia appareret, tunc simul viva voce dicebatur responsum rei quae interrogabatur; quod factum per angelos, quibus per exsplendescentiam talem id a Domino revelabatur, nam ut dictum, Divina Vera quae responsa, in caelis ita apparent.

[2] Quod lux caeli sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407, 9570, 9571 fin. Et quod colores in caelis appareant, et quod illi sint modificationes illius lucis apud angelos, ita variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, 9467, 9865.

[3] Quod ita sit, etiam constat ex significatione ‘Urim et Thumim’, ‘Urim’ enim significat ignem lucentem, et ‘Thumim’ exsplendescentiam inde; ignis lucens est Divinum Verum ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et exsplendescentia est id Verum in ultimis, ita in effectu; 4 at sciendum quod Thumim in lingua Hebraea sit integritas, sed in lingua angelica 5 exsplendescentia; dicitur in lingua angelica, quia angeli inter se loquuntur ex ipsa essentia rei percepta intus in se, ita secundum quale ejus, sermo inde effluit in sonorum conforme, audibile solum angelis; exsplendescentia Divini Veri est sonorum Thumim; inde nunc est ejus denominatio; simile percipitur ab angelis, quando thum in lingua Hebraea legitur, per quod significatur integrum seu integritas; inde est quod per integrum in Verbi sensu interno 6 significetur Divinum Verum in effectu, quod est vita secundum Divina praecepta, ut constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Joschuam 24:14;

in libro Judicum 9:16, 19;

apud Davidem Ps. 25:21; Ps 37:37; Ps. 84:12 [KJV 11); Ps. de Coelo et Inferno 2; Ps. 119:1.

[4] Inde quoque est quod Urim et Thumim dicantur judicium filiorum Israelis, tum pectorale judicii, ut et judicium Urim, nam ‘judicium’ significat Divinum Verum doctrina et vita, videatur supra n. 9857. Ex his nunc constare potest quod pectorale per Urim et Thumim, hoc est, per lucis caeli exsplendescentiam revelaverit Divina Vera in sphaera naturali, ita in ultimis; similis exsplendescentia 7 etiam sistitur intus apud illos qui in veris ex bono sunt, quae dictat et quasi responsa dat, 8 cum ex affectione cordis 9 verum inquiritur, et id amatur sicut bonum; quod talis exsplendescentia sit per quam Divinum Verum e caelo revelatur in naturali homine apud illos qui illustrantur ex Verbo: non percipitur in mundo, ex causa quia ignoratur quod lux aliqua e caelo intellectuale hominis illustret; sed quod ita sit, datum est percipere et quoque videre.

[5] Sciendum porro quod exsplendescentia illa appareat in ultimis quoniam omnia quae lucis a Divino sunt descendunt usque ad fine ultimos; et quia illuc descendunt, etiam ibi et inde elucent; inde nunc est quod pectorale super 10 ephodum et super ejus cingulum positum esset; nam ephodum repraesentabat Divinum Verum in ultimis, n. 9824, et cingulum ejus repraesentabat commune vinculum ut omnia tenerentur in nexu, n. 9828, 9837; ideo dicitur, Et alligabunt pectorale ex annulis suis ad annulos ephodi, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo, vers. 28hujus capitis. Quod nomina filiorum Israelis etiam insculpta fuissent, erat causa quia duodecim tribus quoque repraesentabant omnia Divini Boni et Veri in caelis, proinde caelum cum omnibus ibi societatibus, et quod varia secundum ordinem in quo nominantur in Verbo, videantur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 4603, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7973, 7996, 7997.

Сноски:

1. sint

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts sit.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. in ultimis est

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. Ephodo et cingulo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 4419

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

4419. Erat spiritus apud me, qui cum 1 vixit in mundo, multa scivit, et inde credidit quod prae omnibus saperet; a quo id malum contraxerat quod ubicumque esset, omnia vellet regere; is missus ad me a quadam societate ut inserviret illis pro subjecto seu pro communicatione, n. 4403, et quoque ut abalienarent illum a se, quippe incommodus per id quod 2 illos ex sua intelligentia regere vellet: cum apud me fuit, loqui dabatur cum illo de intelligentia ex proprio, quod illa in orbe Christiano tantum valeat ut credatur quod omnis intelligentia sit inde, et sic nulla ex Deo, tametsi cum ex doctrinalibus fidei loquuntur, dicunt quod omne verum et bonum sit e caelo, ita a Divino, proinde omnis intelligentia, nam haec est veri et boni; sed cum ille spiritus ad haec attendere nolebat, dicebam quod benefaceret si recederet, quia sphaera ejus intelligentiae infestabat; at 3 quia in persuasione erat quod intelligens prae aliis esset, non volebat;

[2] tunc ei ostendebatur ab angelis qualis est intelligentia ex proprio et qualis intelligentia a Divino, et hoc per luces; talia enim in altera vita per lucis variegationes mirabiliter sistuntur videnda; intelligentia ex proprio ostendebatur per lumen quod apparebat sicut lumen fatuum, circum quod limbus tenebrosus esset, et praeterea ad parum distantiae 4 se extendebat a foco; ostensum 5 porro quod ilico exstinguatur cum inspicitur ab angelica quadam societate, prorsus sicut lumen fatuum ad lucem aut 6 diem solis: deinde ostensum qualis esset intelligentia a Divino, etiam per lucem, haec erat candida et luminosa plus quam meridiana solis, et se extendens ad omnem distantiam, seque 7 terminans sicut lux solis in universo; et dictum quod intelligentia et sapientia intret ab undique in illius lucis sphaeram, et faciat ut percipiatur verum et bonum intuitione paene illimitata, sed hoc secundum quale veri ex bono.

Сноски:

1. dum

2. ex causa quia

3. sed

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts talis etiam apparet intelligentia ex proprio, cum sistitur videnda per lumen;

6. et

7. et se

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.