15
Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei.
15
Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei.
5200. ‘Et pingues carne’: quod significet quae charitatis, constat ex significatione ‘pinguis seu pinguedinis’ quod sit caeleste et praedicetur de bono quod est amoris et charitatis, de qua n. 353; et ex significatione ‘carnis’ quod sit voluntarium vivificatum per bonum a Domino, de qua n. 148, 149, 780, 999, 3812, 3813, ita quoque bonum quod amoris et charitatis; inde sequitur quod per ‘pingues carne’ significentur quae charitatis, cum per ‘pulchras aspectu’ quae fidei; ita describuntur vera naturalis quae 1 significantur per ‘vaccas’, per suum formale et per suum essentiale; formale constituunt illa quae sunt fidei, et essentiale illa quae sunt charitatis; quod ita sit, non apparet ex sensu litterae.
Сноски:
1. sunt vaccae
148. Quod proprium hominis dictum costa quae est os pectoris, et quidem proprium quod ei carum, causa est quia ‘pectus’ apud antiquissimos significavit charitatem, quia ibi cor et pulmones: et ‘ossa’ significarunt ea quae viliora essent, quia iis minimum vitale inest; ‘caro’ autem, quae aliquid vitale haberent: quod ita significata sint, causa est arcanissima antiquissimis nota; de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.