Библия

 

Hoschea 13:9

Учиться

       

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 9392

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

9392. Vers. 6-8. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. ‘Et accepit Moscheh dimidium sanguinis’ significat Divinum Verum quod factum vitae et cultus: ‘et posuit in crateribus’ significat apud hominem in ejus memoriae rebus: ‘et dimidium sanguinis sparsit super altare’ significat Divinum Verum a Domini Divino Humano: ‘et accepit librum foederis’ significat Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo: ‘et legit in auribus populi’ significat ad auscultationem et oboedientiam: ‘et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus’ significat receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima: ‘et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum’ significat adaptationem ad recipiendum ab homine: ‘et dixit, Ecce sanguis foederis’ significat per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra: ‘quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec’ significat quod conjunctio 1 a Domino per omnia et singula Verbi.

Сноски:

1. cum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 3732

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

3732. ‘Vovit Jacobus votum’: quod significet Providentiae statum, constat a significatione ‘vovere votum’ quod in sensu interno sit velle ut Dominus provideat, inde in sensu supremo, in quo agitur de Domino, est providentiae status. Quod ‘vovere votum’ sit in sensu interno velle ut Dominus provideat, est ex eo quia votis inest desiderium et affectio ut fiat quod volunt, ita ut provideat Dominus; est aliquid constipulationis, et simul aliquid debiti a parte hominis quod sibi suscepit, si optato potiretur, ut hic a Jacobo quod Jehovah esset illi in Deum, et lapis quem posuit statuam, esset Domus Dei, et quod decimaret omne quod dederit illi, si Jehovah custodiverit illum in via, et dederit illi panem ad edendum, et vestem ad induendum, ac redierit in pace ad domum patris Sui; inde patet quod vota tunc temporis fuerint singularia pacta, imprimis ad agnoscendum Deum pro suo Deo, si provideret illis quae desiderabant, 1 et quoque quod rependerent Ipsi per aliquod munus si provideret.

[2] Ex his manifeste patet quales fuerunt patres gentis Judaicae, sicut hic Jacob, quod nondum agnoverit Jehovam, et quod adhuc in electione fuerit, num Illum aut alium pro suo Deo agnosceret; hoc singulare fuit in gente illa, usque a patribus eorum, quod quisque suum Deum habere vellet, et qui Jehovam colebat, esset modo quod aliquem deum qui Jehovah appellaretur, et per hoc nomen distinctus esset a diis aliarum gentium, ita quod cultus eorum, etiam in hoc, idololatricus fuerit, nam cultus solius nominis, etiamsi Jehovae, non est nisi idololatricus, n. 2 1094: sicut qui se Christianos vocant, et dicunt se colere Christum et non vivunt secundum praecepta Ipsius; illi Ipsum idololatrice colunt quia solum Ipsius nomen, est enim falsus Christus quem colunt, de quo apud Matthaeum 24:23, 24;

n. 3010.

Сноски:

1. The Manuscript has at

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.