Библия

 

Hoschea 13

Учиться

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из произведений Сведенборга

 

Vera Christiana Religio # 293

Изучить этот эпизод

  
/ 853  
  

293. In Sensu naturali, qui est Sensus literae, per hoc Praeceptum etiam intelligitur, quod non quisquam praeter Deum, et quod non quicquam praeter id quod procedit a Deo, super omnia amandum sit, quod etiam est secundum verba Domini, Matthaeus 22:35-37, 1 Luca 10:25-28, nam qui et quod super omnia amatur, ille et illud amatori est Deus et Divinum; sicut qui se super omnia amat, aut quoque Mundum, illi est Ipse aut Mundus suus Deus; quae causa est quod iidem corde non agnoscant aliquem Deum; hi ideo conjuncti sunt consimilibus in Inferno, ubi collecti sunt omnes, qui se et mundum super omnia amaverunt.

Сноски:

1. Sic Schmidt, sed 22:37-39 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.

  
/ 853  
  

Библия

 

Hoschea 10:1

Учиться

       

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.