Библия

 

Genesis 44:20

Учиться

       

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

Библия

 

Genesis 43:18

Учиться

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 5759

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

5759. ‘Cum quo invenitur e servis tuis, et moriatur’: quod significet quod damnatus qui tale facit, constat ex significatione ‘mori’ quod sit damnari, mors enim spiritualis non aliud est quam damnatio; quod illi qui vindicant sibi verum et bonum quod Domini, non possint esse in caelo, sed quod extra caelum, patet ab illis quae mox supra n. 5758 dicta sunt, et qui extra caelum, illi damnati sunt; at lex illa est judicii ex vero, 1 sed cum judicium simul fit ex bono, tunc illi qui verum et bonum faciunt et ex ignorantia aut simplicitate illa sibi tribuunt, non damnantur, sed in altera vita per modum vastationis liberantur, et praeterea quoniam unusquisque 2 debet verum et bonum facere sicut a se, sed usque credere quod sit a Domino, videatur n. 2882, 2883, 2891; cum ita facit, tunc cum adolescit et intelligentia ac fide crescit, fallaciam illam exuit et tandem corde agnoscit quod omnis ejus conatus bonum faciendi et verum cogitandi, fuerit et sit a Domino; 3 quapropter etiam ille qui missus a Josepho 4 confirmat quidem id judicium, sed mox rejicit, nempe quod moriturus apud quem scyphus inveniretur, dicit enim ‘etiam nunc secundum verba vestra; ita id cum quo invenitur, erit mihi servus, et vos eritis insontes’ per quae significatur mitior sententia. 5 Sed aliter se habet cum illis qui non ex ignorantia et simplicitate hoc faciunt, sed ex principiis quae fide et quoque vita confirmarunt; at usque, quia bonum faciunt, Dominus ex misericordia reservat apud hos aliquid ignorantiae et simplicitatis.

Сноски:

1. at

2. The Manuscript inserts enim.

3. The Manuscript inserts inde patet quod non damnandi, qui bonum faciunt, et ex ignorantia aut simplicitate credunt, quod ex se faciunt.

4. rejicit

5. The Manuscript ends the paragraph here but has a note: (qui persuaserunt id sibi): evidently a reminder to add a further passage in the final copy; it duly appearshere. ppearshere.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.