Библия

 

Genesis 40:17

Учиться

       

17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 5074

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

5074. ‘Et fuit’: quod significet statum novum et sequentia, constat ex eo quod ‘fuit’ et factum in Verbo involvat statum novum, videatur n. 4979, 4999; et quod in lingua originali sit loco distinctionis inter series rerum quae praecedunt et quae sequuntur, n. 4987, inde etiam significat sequentia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 4987

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

4987. ‘Et factum post verba haec’: quod significet tertium, statum constat ex significatione ‘factum’ 1 vel fuit quod involvat novum quid, 2 ut supra n. 4979, proinde hic statum tertium; et ex significatione ‘post verba haec’ quod sit post illas res transactas. In lingua originali non distinguitur una series ab altera per signo interstitialia ut in aliis linguis, sed apparet sicut continuum a principio ad finem: illa quae in sensu interno quidem similiter continua sunt, et fluentia ab uno statu rei in alterum, at cum unus status terminatur et alter succedit qui insignis est, indicatur per ‘fuit’ vel ‘factum’; et mutatio status minus insignis per ‘et’, quapropter illa tam frequenter occurrunt.

Hic status qui tertius est, de quo nunc agitur, est priori interior.

Сноски:

1. seu

2. de qua

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.