Библия

 

Genesis 3:23

Учиться

       

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

Библия

 

Esaias 65:25

Учиться

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 218

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

218. Vers. 8. Et audiverunt vocem Jehovae Dei, sibi euntem in horto, ad auram diei, et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie Jehovae Dei, in medio arboris horti. Per ‘vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto’ intelligitur dictamen quod metuebant; dictamen est residuum perceptionis quod habebant: per ‘auram 1 (seu spiritum) diei significatur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione: per ‘occultare se a facie Jehovae Dei’ est timere dictamen sicut solent qui conscii mali: per ‘medium arboris horti, in quo es occultabant’ significatur bonum naturale; ‘medium’ dicitur, quod intimum; ‘arbor’ est perceptio ut dictum prius; sed quia parum perceptionis, in singulari dicitur ‘arbor’, sicut una residua.

Сноски:

1. Parentheses inserted, not in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.