Библия

 

Genesis 37:5

Учиться

       

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

Комментарий

 

Look

  

'Look not back behind thee,' as in Genesis 19:17, means that Lot, who represents the good of charity, should not look to matters of doctrine. 'To look up,' is to look to celestial things. In Genesis 18:22, looking signifies thinking because seeing denotes understanding.

(Ссылки: Arcana Coelestia 2245)


Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 4710

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

4710. ‘Vade et mittam te ad illos’: quod significet quod doceret Divina bona spiritualia, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit Divinum Spirituale Domini, de qua n. 4669, 4708; cum ‘mitti’ hoc dicitur, est docere Divina bona spiritualia, nam ‘mitti’ in sensu interno est exire et procedere, n. 2397, et quoque simul docere, hic itaque Divina bona spiritualia quae procedunt a Divino Spirituali Domini; Divina bona spiritualia sunt illa quae sunt amoris et charitatis, Divina autem vera spiritualia sunt illa quae sunt fidei inde; qui illa docet, haec etiam docet, nam haec sunt ex illis et de illis; quod ‘mitti’ in sensu interno sit procedere et docere, constare potest a multis locis in Verbo, ut pluries de Domino quod ‘missus a Patre’, quo significatur quod procederet ab Ipso, hoc est, a Divino Bono; et quoque quod ‘Dominus mittat paracletum’ seu spiritum veritatis, quo significatur quod sanctum verum procedat ab Ipso: et quoque prophetae mittebantur 1 , et per id significatur quod docerent illud quod procedit a Domino; haec confirmare ex Verbo quilibet potest, frequenter enim ibi legitur.

Сноски:

1. dicebantur missi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.