Библия

 

Genesis 21

Учиться

   

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :

4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,

5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?

8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.

24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.

25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.

26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?

30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.

32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.

34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 2814

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

2814. ‘Et posuit illum super altari, desuper ligna’: quod significet in Humano Divino, cui justitia, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit Divinum Humanum Domini, de qua mox supra, n. 2811; et ex significatione ‘lignorum holocausti’ quod sint meritum justitiae, de qua n. 2784, 2798, 2812. Verum Divinum in Humano Divino Domini quod tentationes subiit, de quo actum, non est Ipsum Divinum Verum, hoc enim est supra omnem tentationem; sed est 1 verum rationale quale est angelis, consistens in apparentiis veri, et est quod vocatur ‘Filius hominis’ sed ante glorificationem; Divinum autem Verum in Divino Humano Domini glorificato, est supra apparentias, nec usquam ad aliquem intellectum, minus ad captum hominis, ne quidem ad angelorum, venire potest, ita nusquam ad aliquid tentationis; apparet in caelis ut lux quae a Domino. De Divino hoc Vero, seu Filio hominis glorificato, ita apud Johannem, Dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32.

Ut distincta idea arcanissimi hujus habeatur, 2 licet Verum apud Dominum quod tentari potuit, et quod subiit tentationes, appellare Verum Divinum in Humano Divino Domini, at Verum quod non tentari potuit, seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum: appellare Divinum Verum in Divino Humano Domini; ut quoque in antecedentibus passim est observatum.

Сноски:

1. The Manuscript has verum Rationalis

2. This clause was first written licet Humanum Domini et verum quod tentari potuit et quod subiit tentationes, appellare Humanum Divinum et Verum Divinum, at HumanumDominiet Verum, quod non tentari potuit seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum, appellare Divinum Humanum et Divinum Verum. By deletions and interpolations it becomes as above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 2811

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

2811. ‘Et aedificabat ibi Abraham altare’: quod significet praeparationem Humani 1 Divini Domini, constat a significatione ‘altaris’ et ‘aedificare altare’: altaria significabant omnem cultum in genere, quia erant primaria cultus Ecclesiae repraesentativae, n. 921; et quia omnem cultum in genere, significabant Divinum Humanum Domini, est enim Divinum Humanum Domini omnis cultus 2 et omnis doctrina, usque adeo ut sit ipse cultus et ipsa doctrina, ut constare quoque potest a Sacra Cena, quae successit altaribus, seu holocaustis et sacrificiis, n. 2165, 2187, 2343, 2359; haec est primarium cultus externi, quia est Divinum Humanum Domini quod ibi donatur ‘Aedificare altare’ quod sit praeparare Humanum Divinum, constare potest inde, ita absque explicatione. De ultima praeparatione Humani 3 Divini Domini ad subeundos tentationis ultimos gradus, in hoc vers agitur, et describitur per quod ‘Abraham disposuerit ligna, ligaverit Jishakum filium suum, et posuerit super altari desuper ligna’.

Сноски:

1. The Manuscript has alters Divini Humani to Humani Divini.

2. Here and in next line the Manuscript transposes cultus and doctrina

3. The Manuscript has Divini Humani but alters to Humani Divini. For difference see Arcana Coelestia 2814f.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.