Библия

 

Genesis 14:8

Учиться

       

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 102

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

102. "Esto fidelis usque ad mortem," significat receptionem et agnitionem veritatum, usque dum falsa remota sunt, et quasi abolita. - Per "esto fidelis usque ad mortem" in Sensu naturali intelligitur, quod a fidelitate non recessuri sint usque ad finem vitae; sed in Sensu spirituali, quod recepturi et agnituri sint veritates, usque dum falsa per illas remota sunt, et quasi abolita; hic enim Sensus est proprie pro illis qui in spirituali mundo sunt, quibus non aliqua mors est; quare per mortem hic intelligitur finis tentationis illorum. Dicitur usque dum "quasi" abolita sunt, quia falsa et mala apud hominem non abolentur, sed removentur; et cum remota sunt apparent tanquam abolita, quia remotis malis et falsis homo tenetur in bonis et veris a Domino.

  
/ 962  
  

Библия

 

Numeri 18:28

Учиться

       

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.