Библия

 

Genesis 14:4

Учиться

       

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1681

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1681. Vers. 8, 9. Et exivit rex Sodomae, et rex Admae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar, et ordinaverunt cum iis praelium in valle Siddim; cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar; quatuor rege cum quinque. ‘Exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar’ significant, ut prius, mala e falsa communiter regnantia: ‘et ordinaverunt cum iis praelium significant quod aggressi: ‘in valle Siddim’. significat, hic ut prius, immundum: ‘cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar’ significant vera et bona in Externo Nomine; ‘Kedorlaomer rex Elam’ vera; ‘Tidal rex Goiim’ bona; ‘ceteri’ quae inde: ‘quatuor reges cum quinque’ significat horum unionem, et illorum disunionem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.