Библия

 

Genesis 14:15

Учиться

       

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

Библия

 

Hebrews 7:1

Учиться

       

1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1713

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1713. ‘Ille et servi illius’: quod significet Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt, constat a significatione ‘illius’, hoc est, Abrami quod sit Interior Homo, de qua supra, et a significatione ‘servorum’ quod sint quae oboediunt. Omnia quae in externo homine, antequam hic liberatus est et vindicatus, dicuntur ‘servi’, nam non aliter ac oboediunt interiori; ut pro exemplo, apud exteriorem hominem sunt affectiones et sunt scientifica; illae sunt ex bonis hominis interioris, haec sunt ex veris ejusdem; cum aguntur ut concurrant cum interiore homine, dicuntur ‘servire et oboedire’; quare hic per ‘servos’ non alia significantur quam quae oboediverunt in externo homine.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.