Библия

 

Ezechiel 39:22

Учиться

       

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 2927

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

2927. ‘Surrexit Abraham et incurvavit se’: quod significet gaudium Domini propter benignam receptionem, constat a significatione ‘surgere’ quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785; ex laetitia et gaudio elevatur mens, ideo hic dicitur ‘surrexit’; a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione ‘incurvare se’ quod sit gaudere; incurvatio est gestus corporis tam ex humiliatione quam ex gaudio; quod ex gaudio, et quod propter benignam receptionem, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.