Библия

 

Ezechiel 29:1

Учиться

       

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :

Комментарий

 

Mouth

  

In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason for this is pretty obvious, but it also holds when people, for instance, remove a stone from the mouth of a well, which represents gaining access to spiritual ideas. The mouth is used for eating as well as speaking, of course. In those circumstances, it represents our first, most external perception of a new spiritual idea or desire. This also makes sense, mirroring the way tasting food in the mouth gives us an instant impression of the quality of the food.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 5293

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

5293. ‘Et 1 congregent’ omnem cibum': quod significet omnia quae usus, constat ex significatione ‘congregare’ quod sit conferre et conservare; et ex significatione ‘cibi’ quod sint illa quae usus; cibus in sensu interno proprie significat illa quae nutriunt animam hominis, hoc est, quae nutriunt illum post vitam 2 corporis, nam 3 is tunc vivit anima seu spiritus, et non amplius opus habet cibo materiali sicut in mundo, sed cibo spirituali, qui cibus est omne id quod est usus et omne id quod conducit ad usum; quod conducit ad usum, est scire quid bonum et verum; 4 quod est usus, est velle et facere illa; haec sunt quibus nutriuntur angeli, et quae ideo dicuntur cibi spirituales et caelestes; mens hominis, ubi ejus interior intellectus et interior voluntas, seu ubi 5 intentiones aut fines, nec nutritur alio cibo, etiam cum vivit in corpore; cibus materialis non illuc penetrat sed solum ad illa quae corporis sunt, quae cibus ille sustentat ob finem ut mens illa 6 suo cibo frui queat cum corpus suo, hoc est, ut mens illa sana sit in corpore sano;

[2] quod cibus in spirituali sensu sit omne quod usus, est quia omne scire hominis, ac omne ejus intelligere ac sapere, et sic omne ejus velle, pro fine habebit usum, inde secundum quale usus est quale vitae ejus. Quod cibus in sensu interno sit omne quod est usus, patet ab his Domini verbis, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis: dicebant 7 discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? dicit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, Joh. 4:32-34: et alibi, Operamini cibum 8 non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, hunc Pater obsignavit Deus, Joh. 6:27.

Сноски:

1. congregavit, in the First Latin Edition

2. in corpore

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts et.

5. ejus intentiones seu

6. sua, in the First Latin Edition

7. The Manuscript inserts ergo.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.