Библия

 

Ezechiel 24

Учиться

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Библия

 

Ezechiel 33:10

Учиться

       

10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1044

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1044. ‘Et erit in signum foederis inter Me et inter terram quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, et quo ‘terra’ hic sit proprium hominis, constat ab illis quae prius dicta sunt et quod ‘terra’ significet proprium hominis, constat ex sensu interno ipsaque serie rerum; prius enim dictum ‘hoc signum foederis inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum quibus significatum quicquid regeneratum est; hic autem aliter, ‘erit in signum foederis inter Me et inter terram’, inde, ut et ex repetitione ‘signi foederis’, patet quod hic significetur aliud, et quidem quod ‘terra’ id quod non regeneratum est et quod non regenerari potest,

[2] quod est proprium voluntarium hominis. Homo enim regeneratus quoad partem intellectualem est Domini, sed quoad partem voluntariam suam est sui, quae binae partes in homine spirituali sunt oppositae; sed pars voluntaria hominis tametsi opposita est, usque tamen non potest non adesse; omne enim obscurum in parte ejus intellectuali, seu omnis densitas ejus nubis, est inde, continue inde influit, et quantum influit tantum densatur nubes in parte intellectuali, at quantam removetur tantum attenuatur nubes; inde est quod per ‘terram’ hic significetur proprium hominis; quod per terram significetur corporeum hominis praeter multa alia, prius ostensum est:

[3] se habet hoc sicut bini qui prius amicitiae foedere conjuncti sunt, ut fuit voluntas et intellectus apud hominem Antiquissimae Ecclesiae; cum amicitia rupta, et inimicitia orta, ut factum cum homo corrupit prorsus voluntarium suum, cum iterum foedus initur, tunc sistitur pars inimica coram sicut cum ea foedus, sed non est foedus cura ea quia prorsus opposita et contraria, sed cum illo quod inde influit, ut dictum, hoc est, cum proprio intellectuali; signum seu indicium foederis hoc est, ut quantum praesentiae Domini in proprio intellectuali tantum removebitur proprium voluntarium; se habent haec prorsus sicut caelum et infernum; hominis regenerati pars intellectualis, ex charitate in qua Dominus est praesens, est caelum, ejus pars voluntaria est infernum; quantum Dominus est praesens in caelo, tantum removetur infernum; ex se enim homo est in inferno, ex Domino est in caelo, et continue homo elevatur ab inferno in caelum, et quantum elevatur tantum removetur ejus infernum: signum ergo seu indicium quod Dominus sit praesens, est quod voluntarium hominis removeatur, quod ut removeri possit, fit per tentationes, et per plura alia media regenerationis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.