Библия

 

Ezechiel 18:24

Учиться

       

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata # 329

Изучить этот эпизод

  
/ 1232  
  

329. Quoniam dicitur "Redemisti Deo nos in sanguine tuo", et hoc intra ecclesiam intelligitur prorsus secundum sensum litterae et non secundum aliquem sensum spiritualem, velim etiam ostendere quod per "sanguinem" non intelligatur sanguis seu Passio crucis Domini, sed Divinum Verum procedens a Domino, ac receptio ejus ab homine; ita quod per "Redemisti nos in sanguine tuo" sit quod vindicaverit et liberaverit ab inferno illos qui agnoscunt Ipsum et recipiunt Divinum Verum ab Ipso (ut supra, n. 328, dictum est). Ad illustrationem hujus rei velim adducere sequentia: -Quoniam in Ecclesia Israelitica omnia quae mandata sunt repraesentativa caelestium et spiritualium erant, et ne hilum quod non erat, ideo etiam mandatum est, cum primum instituebatur Cena Paschalis,

Quod sumerent de sanguine, et darent super duos postes et super superliminare, super domibus in quibus comederent pecudem Paschalem. "et erit sanguis vobis in signum super domibus, ubi vos; quumque videro sanguinem, praeteribo praeter vos, nec erit in vobis plaga a perditore, quum percussero terram Aegypti." Et porro, "Sumetis fasciculum hyssopi, et intingetis in sanguinem qui in pelvi, et attingere facietis super superliminare et duos postes de sanguine qui in pelvi: vos autem non exibitis quisquam extra ostium domus suae usque mane; et transibit Jehovah ad percutiendum Aegyptum, cumque viderit sanguinem super superliminari et super duobus postibus, praeteribit Jehovah praeter ostium, et non permittet percussori venire ad domos vestras ad percutiendum" (Exodus 12:7, 13, 22, 23):

qui non scit quod aliquis sensus spiritualis in Verbo sit, credit quod per "sanguinem" hic intelligatur sanguis Domini super cruce; sed hoc prorsus non intelligitur in caelo; verum ibi angeli per Cenam Paschalem hic simile intelligunt quod per Sanctam Cenam institutam a Domino, in qua loco pecudis Paschalis sunt Panis et Vinum: et tunc dixit Dominus quod Panis esset Caro Ipsius, et Vinum esset Sanguis Ipsius; et quisque scit, aut scire potest, quod panis et vinum sint quae nutriunt corpus, panis ut cibus et vinum ut potus; et quod in Verbo, quod in suo sinu est spirituale, etiam illa spiritualiter intelligenda sint, ita "panis" pro omni cibo spirituali, et "vinum" pro omni potu spirituali.

[2] Cibus spiritualis est omne bonum quod communicatur et datur homini a Domino, ac potus spiritualis est omne verum quod communicatur et datur homini a Domino. Haec duo, nempe bonum et verum, seu amor et fides, faciunt hominem spiritualem; seu amor et fides dicitur, quia omne bonum est amoris et omne verum est fidei. Inde constare potest quod per "panem" intelligatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et quoad hominem, id receptum ab illo; et quod per "vinum" intelligatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et quoad hominem, id receptum ab illo. Quia Dominus dicit quod Caro Ipsius sit Panis, et Sanguis Ipsius sit Vinum, constare potest quod per "Carnem Domini" intelligatur Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et per "comedere" illam intelligatur recipere id, appropriare sibi, et sic conjungi Domino; et quod per "Sanguinem Domini" intelligatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, et per "bibere" illum intelligatur recipere id, appropriare sibi, et sic conjungi Domino.

[3] Etiam nutritio spiritualis est ex bono et vero quae procedunt a Domino, sicut est nutritio omnis corporis ex cibo et potu: inde etiam est correspondentia illorum, quae talis est, ut ubi in Verbo nominatur aliquid cibi et quod inservit pro cibo, intelligatur bonum; et ubi nominatur aliquid potus et quod inservit pro potu, intelligatur verum. Ex his constare potest quod per "sanguinem", quem filii Israelis ex pecude Paschali jussi sunt dare super duos postes et super superliminare domuum illorum, intelligatur Divinum Verum procedens a Domino; hoc etiam receptum fide et vita tutatur hominem contra mala quae exsurgunt ex inferno; nam Dominus in Divino Suo Vero est apud hominem, est enim Ipsius Domini apud illum, immo Ipse apud illum. Quis non, qui ex sana ratione cogitat, videre potest, quod Dominus non sit in sanguine suo apud aliquem, sed in Divino suo, quod est Bonum amoris et Bonum fidei, quod recipitur ab homine? (Quid autem singula ibi significant, nempe quid "duo postes" et "superliminare", quid "perditor" et "percussor" et quid "Aegyptus", et quid plura in illo capite, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa explicata sunt.)

[4] Ex his nunc absque ulteriore explicatione constat quid significatur per Domini verba cum instituit Sanctam Cenam:

"Edentibus illis Jesus accepit panem, et benedixit, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum: et accepit poculum, et gratiis actis dedit eis, dicens, Bibite ex eo omnes, hoc enim est Sanguis meus Novi Foederis qui pro multis effunditur.... . Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando hoc bibero vobiscum [novum] in regno".... "Dei" (Matthaeus 26:26-29; Marcus 14:22-25; Luca 22:15-20):

quia per "vinum" intelligitur Divinum Verum nutriens spiritualem vitam, ideo Dominus illis dicit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando hoc bibero vobiscum novum in regno Dei"; inde patet quod spirituale sit quod intelligitur, dicit enim quod "Ipse bibiturus sit cum illis", et quod "in regno Dei" seu in caelo; et quod etiam "esurus" cum illis de pecude Paschali ibi (Luca 22:16).

[5] Ex illis quae supra dicta sunt, etiam constat quid significatur per haec Domini verba,

"Panis quem Ego dabo Caro mea est. .... .Amen, amen dico Vobis, Nisi comederitis Carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in Vobis: qui comedit meam Carnem, et bibit meum Sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; nam Caro mea est vere cibus, et Sanguis meus est vere potus: qui comedit meam Carnem et bibit meum Sanguinem, in Me manet et Ego in illo. .... .Hic Panis est qui e caelo descendit" (Johannes 6:50-58);

quod "Caro" Domini sit Divinum Bonum et "Sanguis" Divinum Verum, utrumque ab Ipso, constare potest ex eo, quod illa sint quae nutriunt animam; inde dicitur, "Caro mea est vere cibus et Sanguis meus est vere potus"; et quia homo per Divinum Bonum et Verum conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, "Qui comedit Carnem meam et bibit Sanguinem meum, habebit vitam aeternam", et quoque, "in Me manet et Ego in illo." Quod Dominus ita locutus sit, nempe quod dixerit "Carnem" suam et "Sanguinem" suum, et non Divinum Bonum suum ac Divinum Verum suum, est ut sensus litterae Verbi esset ex talibus quae correspondent spiritualibus in quibus sunt angeli; inde conjunctio hominum ecclesiae per Verbum cum illis, quae alioqui non foret (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 252, 258-262; et in opere De Caelo et Inferno 303-310).

[6] Quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, et per receptionem ejus ab homine fit conjunctio cum Domino, ideo sanguis vocatur "Sanguis foederis", "foedus" enim significat conjunctionem. Sanguis vocatur "Sanguis foederis" a Domino cum instituit Sanctam Cenam; dixit enim,

"Bibite ex eo omnes, hoc enim est Sanguis meus Novi Foederis" seu "Testamenti " (Matth. 26 [27,] 28; Marcus 14:24; Luc. 22:20 1 ).

Vocatur etiam "Sanguis foederis" apud Mosen, ubi haec:

"Venit Moses" ex Monte sinai, "et renuntiavit populo omnia verba Jehovae, et omnia judicia:.... et scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, .... et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos; et accepit Moses dimidium sanguinis et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare, et accepit Librum Foederis, et legit in auribus populi; et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus; et accepit [Moses] sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce Sanguis Foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. .... .Et viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli 2 quoad munditiem" (Exodus 24:3-11);

quod "sanguis" hic significet Divinum Verum procedens a Domino, ac receptum ab homine, et inde conjunctionem, patet, nam dimidium ejus spargebatur super altare, et dimidium super populum; per "altare" enim significabatur omnis cultus qui ex bono amoris, et per "populum" illi qui faciunt cultum ac recipiunt bonum amoris per vera; omnis enim receptio Divini boni fit per vera facta vitae, et conjunctio inde est per bonum in illis veris. Quod per bonum in illis veris seu per vera facta vitae sit conjunctio, et quod sanguis fuerit repraesentativum ejus, constat evidenter ex verbis ibi; factum enim hoc est quando Moses descendit e monte Sinai, unde promulgata fuit Lex, et quoque statuta et judicia quae observaturi, ac dicitur quod "Moses scripserit omnia verba illa Jehovae", et "legerit in auribus populi", qui dixerunt, "Omnia quae dixit Jehovah faciemus et audiemus"; quae bis dixerunt (videatur ibi versu 3 et 7);

[7] verba seu vera per facere fiunt vitae: et quia scripsit Moses verba illa, vocavit illa "Librum Foederis", per quod significatur quod per illa sit conjunctio. Per Legem a Jehovah promulgatam e Monte Sinai, et per statuta et judicia quae etiam tunc mandata fuerunt, significatur omne Divinum Verum, seu Divinum Verum in toto complexu; inde est quod haec vocentur "Liber Foederis", et Arca in qua ille Liber erat, "Arca Foederis"; "foedus" significat conjunctionem. Quia Divinum Verum, per quod conjunctio, procedit a Domino, ideo etiam Dominus illis visus est sub pedibus sicut opus lapidis sapphiri; quod visus sic "sub pedibus" significat quod Divinum Verum tale sit in ultimis; Divinum Verum in ultimis est Divinum Verum in sensu litterae Verbi: "opus lapidis sapphiri" significat translucentiam ejus a Divino Vero in sensu interno seu spirituali; "Deus Israelis" est Dominus.

(Quod "lapis sapphiri" significet translucentiam a veris internis, videatur n. 9407; et quod "Deus Israelis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 328 [f] .) Inde nunc patet quod per Divinum Verum factum sit foedus seu conjunctio, et quod sanguis sparsus super altare et dimidium ejus super populum fuerit repraesentativum ejus, quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, et receptum ab homine, ut supra dictum est.

(Quod "foedus" significet conjunctionem, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632. Quod Lex in stricto sensu significet decem praecepta Decalogi, et in lato sensu totum Verbum, ita omne Divinum Verum, n. 2606, 3382, 6752, 3 7463, 9417:

quod inde Mons Sinai" significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et in sensu lato, n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420: et quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et cultus ipsius ex bono amoris, n. 921, 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9963, 9964, 10123, 10151, 10242, 10245, 10642.)

[8] Quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino ac receptum ab homine, unde conjunctio, ideo omnia quae repraesentativa essent Divinorum procedentium a Domino, quae vocantur caelestia et spiritualia, inaugurabantur per oleum et per sanguinem, et tunc dicta sunt sancta; quod inaugurarentur per oleum et per sanguinem ut repraesentarent, erat causa, quia per "oleum" significabatur Divinum Bonum Divini Amoris, et per "sanguinem" Divinum Verum inde procedens, verum enim procedit ex bono. Quod per oleum inaugurationes et sanctificationes factae fuerint, videbitur in sequentibus in suo articulo; hic solum memoranda sunt quae per sanguinem:-

Ut cum 4 sanctificarentur Aharon et filii ejus, quod spargeretur sanguis super cornua altaris, et circumcirca altare; et super Aharonem et filios ejus, superque vestes eorum (Exodus 29:12, 16, 20, 21; Leviticus 8:24);

Quod spargeretur sanguis septem vicibus ante velum quod super arca, et super cornua altaris suffitus (Leviticus 4:6, 7, 17, 18);

Quod antequam intraret Aharon intra velum ad propitiatorium, sacrificaret et suffiret, et sanguinem digito spargeret ad propitiatorium septies versus orientem (Leviticus 16:12-15);

Quod sanguis holocausti et sacrificii spargeretur super altare, circum altare, et ad fundamentum altaris (Leviticus 1:5, 11, 15; 3:2, 8, 13; 4:25, 30, 34; 5:9; 8:15, 24; 17:6: Num. 18 5 17: Deuteronomius 12:27);

Quod sanguis spargeretur super cornua altaris, et sic altare expiaretur (Exodus 30:10; Leviticus 16:18, 19).

Quod sanguis ex holocaustis et sacrificiis super altare, circum altare aut ad fundamentum ejus, sparsus et effusus fuerit, erat quia altare cum holocaustis et sacrificiis super eo repraesentavit et inde significavit omnem cultum ex bono amoris et inde veris; et quia vera procedunt ex bono, ideo sanguis circum altare sparsus et effusus est, circum enim significat procedens.

[9] (Sed illa melius constare possunt ex iis quae de Holocaustis et Sacrificiis in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut ex sequentibus:Quod holocausta et sacrificia significaverint omnia cultus ex bono amoris et inde veris, n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042. Quod ideo holocausta et sacrificia dicta fuerint "panis", n. 2165; ex causa quia panis significat omne quod nutrit spiritualem vitam, n. 2165, 3478, 4976, 5147, 5915, 6118, 8410, 8418, 9323, 10686. Quod holocausta et sacrificia significaverint Divina caelestia et spiritualia, quae sunt interna ecclesiae, ex quibus omnia cultus, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519: cum variatione secundum varia cultus, n. 2805, 6905, 8936:

quod ideo plura genera holocaustorum et sacrificiorum fuerint, et in illis varii processus, et quoque variae bestiae ex quibus, n. 2830, 6 9391, 9990. Quod varia quae in specie significaverunt, sciri possint ex singulis processus evolutis per sensum internum, n. 10042. Quod in ritualibus et processualibus sacrificiorum contineantur arcana caeli, n. 10057; quod in genere contineantur arcana glorificationis Humani Domini, et in sensu respectivo arcana regenerationis hominis ac purificationis ejus a malis et falsis, n. 9990, 10022, 10042, 10053, 10057. Quid significabatur per "minchas", quae erant panes et placentae, quae etiam sacrificabantur, n. 10079. Quid per "libamen" quod erat vinum, n. 4581, 10137.)

[10] Ex his intellectis sciri potest, quod per "sanguinem sacrificii" etiam alibi in Verbo significetur Divinum Verum:

Ut apud Ezechielem,

"Dic avi omnis alae et bestiae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, .... et comedetis pinguedinem ad saturitatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis: et satiabimini super mensa mea equo, curru, .... omni viro belli:.... sic dabo gloriam meam inter gentes" (39:17-21);

agitur ibi de restauratione ecclesiae; et per "Israelem" et "Jacobum" intelliguntur omnes qui ab ecclesia, de quibus ideo haec dicuntur: per "sacrificium magnum super montibus Israelis", significantur omnia cultus eorum; per "carnem" et per "adipem" significatur bonum amoris, et per "sanguinem" verum ex illo bono, ex quibus cultus; abundantia utriusque describitur per quod "comederent carnem et pinguedinem ad saturitatem", et quod "biberent sanguinem usque ad ebrietatem", et hoc "ex sacrificio": quare etiam dicitur, quod "satiarentur super mensa mea equo, curru, et omni viro belli", per "equum" enim significatur intellectus veri, per "currum" doctrina, et per "virum belli" verum pugnans contra falsum et destruens illud. Quis non videre potest quod per "sanguinem" hic non intelligatur sanguis? ut quod "sanguinem principum terrae biberent", et quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem ex sacrificio." "Principes terrae" significant principalia vera ecclesiae; inde eorum "sanguis" significat nutritionem spiritualem ex illis veris. Quia talia significantur, ideo in eo capite etiam ultimo dicitur de Israele, per quem significatur ecclesia,

"Tunc non abscondam amplius facies meas ab iis, quia effundam spiritum meum supra Israelem" ([Ezech. 39] vers. 29).

Quod dicatur "Dic avi omnis alae et bestiae agri", est quia per "avem omnis alae" significatur spirituale verum in omni complexu, et per "bestiam agri" affectio boni. (Quod per "aves" in Verbo significentur spiritualia, videatur n. 745, 776, 866, 988, 7 991, 3219, 5149, 7441: similiter per "alas", n. 8764, 9514; quod per "bestias" significentur affectiones, et per "bestias agri" affectiones boni, n. 2180, 3218, 3519, 5198, 9090, 9280, 10609; et quod inde at aves et bestiae in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 3519, 7523, 9280.)

[11] Ad confirmationem quod "bestia agri" et "avis" talia significent, velim hic modo unum locum ex Verbo adducere,

"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra, .... et desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et in judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in veritate" (Hoschea 2:18, 19, 20);

per "ferire foedus cum bestia agri et cum ave caelorum" significatur cum affectionibus boni et cum veris spiritualibus; cum his enim conjungitur Dominus homini, est enim Dominus in iis apud illum; quare dicitur "cum illis foedus" ("foedus" est conjunctio).

Quod "bestiae" significent affectiones boni, et "aves" spiritualia, in sequentibus in suis articulis plene ostendetur.

[12] Quoniam "adeps" in sacrificiis significabat Divinum Bonum et "sanguis" Divinum Verum, utrumque a Domino, ac utrumque receptum ab homine faciebat conjunctionem, ideo prohibitum fuit posteris Jacobi, seu Judaeis et Israelitis, comedere ullum adipem et ullum sanguinem (Videatur Leviticus 3:17; 7:23-27; 17:11-14; Deuteronomius 12:17, 23-25; 15:23): causa erat, quia gens illa non in aliquo bono amoris, nec in aliquo vero boni fuit, sed in falsis mali; et "adipem et sanguinem comedere" apud illos significaret commixtionem veri ex bono cum falso ex malo, quod est profanatio; inde quoque constare potest quod per "sanguinem" significetur Divinum Verum.

(Quod "adeps" seu "pinguedo" in Verbo significet bonum amoris, videatur n. 353, 5943, 6409, 10033; et quod Judaei et Israelitae solum in externis et non in internis fuerint, et inde non in veris et bonis spiritualibus, sed in falsis mali, et quod omnia cultus eorum fuerint externa separata ab internis, et quod usque per externa repraesentare potuerint interna cultus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[13] Quoniam "sanguis" in sacrificiis significabat Divinum Verum, ideo etiam

Vetitum illis fuit sacrificare super fermentato sanguinem sacrificii (Exodus 23:18; 34:25);

per "fermentum" enim significatur falsum, et per "fermentatum" verum falsificatum (videatur n. 2342, 7906, 8051, 9992).

[14] Causa quod "Caro Domini" significet Divinum Bonum Divini Amoris, et quod "Sanguis Ipsius" significet Divinum Verum procedens ex illo Bono, est quia duo sunt quae procedunt ex Divino Humano Domini, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; hoc inde est Sanguis Ipsius et illud est Caro Ipsius. Id quod procedit est Divinum Caeleste et Divinum Spirituale, quae faciunt caelos in communi et in particulari. (Sed 8 hoc melius constare potest ex illis, quae in opere De Caelo et Inferno in sequentibus articulis ostensa sunt: nempe, Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-12: quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19: quod inde totum Caelum in toto et in parte referat unum Hominem, n. 59-77: quod hoc sit ex Divino Humano Domini, n. 78-87: et porro ex illis quae De Sole in Caelo, et De Luce et Calore inde; et Quod Calor sit Divinum Bonum, et Lux Divinum Verum, utrumque procedens a Domino, n. 116-140.) Ex illis omnibus aliquatenus comprehendi potest unde est quod Divinum procedens intelligatur per "carnem et sanguinem", nempe Divinum Bonum per "carnem", et Divinum Verum per "sanguinem."

[15] Sunt etiam duo apud hominem quae faciunt ejus vitam spiritualem, nempe bonum amoris et verum fidei. Voluntas est receptaculum boni amoris apud eum, et intellectus est receptaculum veri fidei apud eum. Omnia quae mentis sunt, hoc est, quae voluntatis et intellectus, correspondentiam habent cum omnibus quae corporis; quapropter moventur haec ad nutum illius. Correspondentia voluntatis est in genere cum carne, et correspondentia intellectus est cum sanguine. Inde est quod proprium voluntarium hominis in Verbo intelligatur per "carnem", et proprium intellectuale per "sanguinem": ut apud Matthaeum,

Jesus dixit Simoni, "Beatus, quia caro et sanguis non revelavit tibi" (16:17).

Haec allata sunt ut sciatur quod in Verbo voluntaria et intellectualia, ita spiritualia, intelligantur per "carnem" et "sanguinem" ubi de homine, et quod Divina ubi de Domino. Sed haec sint pro illis quorum mens potest elevari supra naturales ideas et videre causas.

[16] Hoc etiam est quod significatur per "sanguinem et aquam" quae exivit ex pectore Domini, de quo ita apud Johannem,

"Quidam ex militibus.... latus Ipsius fodit, et statim exivit sanguis et aqua: et qui vidit testatur, et firmum est testimonium ejus; ille scit se vera dicere ut et vos credatis" (19:34, 35):

haec facta sunt ut significarent conjunctionem Domini cum humano genere per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Amoris Ipsius; "pectus" significat Divinum Amorem; "sanguis et aqua" significant Divinum Verum procedens, "sanguis" Divinum Verum quod pro spirituali homine, et "aqua" Divinum Verum quod pro naturali: omnia enim quae de Passione Domini in Verbo memorantur, etiam significant (videatur supra, n. 83, 195 [c]); et quia illa significant Amorem Ipsius, et salvationem hominis per Divinum Verum procedens ab Ipso, ideo etiam Evangelista dicit, "Qui vidit testatur, et firmum est testimonium ejus; ille scit se vera dicere ut et vos credatis."

[17] Ad illa quae nunc adducta sunt, velim adjicere sequentia e Verbo:

Apud Sachariam,

"Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit, .... et loquetur pacem gentibus; et dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae: etiam te, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua" (9:9-11):

haec de Domino, et de instauratione ecclesiae apud gentes ab Ipso; per "sanguinem foederis" hic intelligitur Divinum Verum per quod conjunctio Domini cum illis qui ab ecclesia Ipsius erunt (ut supra) ; quare etiam dicitur, "Emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua", et per illos significantur gentes quae in falsis ex ignorantia sunt; "fovea in qua non aqua" significat ubi non verum, et "emittere illos" inde significat liberare ex illis; quod per "aquam" significetur verum ecclesiae, videatur supra (n. 71); et quod per "vinctos in fovea" significentur qui in falsis ex ignorantia, et tamen in desiderio sciendi vera, in Arcanis Caelestibus (n. 4728, 4744, 5038, 6854, 7950).

[18] Apud Davidem,

Deus "animas egenorum servabit, a dolo et violentia redimet animam eorum, et pretiosus erit sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivet, et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi, ...in capite montium agitabitur fructus ejus" (Psalmuss 72:13-16):

agitur hic de "egenis", per quos significantur qui desiderant vera ex affectione spirituali; de his dicitur quod "a dolo et violentia redimet animam eorum", per quod significatur liberatio a malis et falsis quae destruunt bona amoris et vera fidei: receptio Divini Veri ab illis, quod accepta et grata, significatur per quod "pretiosus erit sanguis illorum in oculis Ipsius"; "ibi est Divinum Verum receptum: reformatio eorum describitur per quod "vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi"; "aurum Schebae" est bonum charitatis; "orare pro illis jugiter" significat quod continue detinebuntur a falsis et tenebuntur in veris, et "benedicet illi" significat quod continue erunt in bono charitatis et fidei: quare etiam dicitur, "in capite montium agitabitur fructus ejus"; "caput montium" significat caelum unde a Domino illis bonum amoris, quod est "fructus."

[19] Apud Mosen,

"Non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Schiloh;.... qui ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, dum laverit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genesis 49:10, 11):

agitur in eo prophetico de Domino, de quo dicitur, "Ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae", et quod "lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum", et per "vitem" significatur ecclesia, ac per "vinum" et "sanguinem uvarum" significatur Divinum Verum. (Quid per reliqua, videatur in explicatione super illa verba in Arcanis Caelestibus.)

Simile per "sanguinem uvae" intelligitur in Deuteronomio (32:14),

ubi agitur de Ecclesia Antiqua reformata per Divinum Verum.

[20] Ex his quae in hoc articulo et in praecedente ostensa sunt, constare potest illis qui agnoscunt spiritualem sensum Verbi quod per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo" intelligatur conjunctio cum Divino per agnitionem Domini et per receptionem Divini Veri ab Ipso: et quod simile per "sanguinem" intelligatur in Libro hoc prophetico in capite 12, ubi dicitur,

Quod Michael et angeli ejus vicerint draconem per sanguinem Agni et per verbum testimonii 9 illorum (vers. 11);

"sanguis Agni" et "verbum testimonii" dicitur, quia "sanguis Agni" significat receptionem Divini Veri a Domino, et "verbum testimonii" agnitionem Divini Humani Ipsius.

[21] Quod "sanguis significet Divinum verum, adhuc constare potest ex sensu opposito ejus, in quo "sanguis" significat violentiam Divino Vero illatam per falsa mali, et per illa destructionem ejus: et quia opposita etiam manifestant quid significatur in sensu genuino, ideo velim aliqua loca adducere in quibus "sanguis" et "sanguines" id significant. Sciendum est quod pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habeant, et quod ex illo sensu sciri possit quid significatur in sensu genuino. Sint itaque haec pro illustratione:

In Apocalypsi,

"Secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factum est quasi sanguis mortui; et omne animal vivens in mari mortuum est. Et tertius angelus effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum, et factae sunt sanguis" (16:3, 4);

et alibi,

Duo testes "potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem" (Apocalypsis 11:6);

apud Esaiam,

"Aquae Nimrim desolationes erunt, .... et aquae Dimonis plenae sunt sanguine" (15:6, 9);

apud Davidem,

"Misit tenebras et obtenebravit, .... vertit aquas eorum in sanguinem, et occidit piscem eorum" (Psalm. 105:28, 29 10 ):

ex his locis ex opposito apparet quid significat "sanguis"; "sanguis" enim in genuino sensu significat Divinum Verum, et apud recipientes verum ex bono; inde in opposito sensu significat violentiam illatam Divino Vero, ac apud illos qui id faciunt falsum ex malo. Hoc oppositum apparet ex eo, quod dicantur "aquae" maris, fluminum et fontium "versae in sanguinem"; per "aquas" enim significantur vera, quare per "sanguinem" ibi falsa, quae destruunt vera: per "animal vivens in mari" et per "piscem" significantur vera scientifica; ita per illa ex sanguine mortua et occisa significantur illa vera etiam destructa. (Quod per aquas" significentur vera, videatur supra, n. 71; et quod per "pisces" vera scientifica quae naturalis hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 40, 991.)

[22] Porro in Apocalypsi,

"Aspexi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger ut saccus, et luna tota facta est [sicut] sanguis" (6:12);

apud Apocalypsi,

"Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in caliginem, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus" (3:3, 4 [B.A. 2:30, 31]):

etiam hic ex opposito cognoscitur quod "sanguis" significet violentiam illatam Divino Vero; per "solem" enim in Verbo significatur Divinum Caeleste, quod est Divinum Bonum, et per "lunam" significatur Divinum Spirituale, quod est Divinum Verum; ideo dicitur quod "luna vertetur in sanguinem."

(Quod "luna" id significet, videatur in opere De Caelo et Inferno 118, 119.)

[23] Apud Esaiam,

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, .... obturat aurem suam ne audiat sanguines, et occludit oculos suos ne videant malum" (33:15);

quod "obturare aurem ne audiat sanguines" sit ne audiat falsa ex malo, patet.

Apud Davidem,

"Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et doli abominatur Jehovah" (Psalmuss 5:7 [B.A. 6]);

"vir sanguinum et doli" pro illis qui in falsis ex malo sunt; quare dicitur, "Perdes loquentes mendacia"; "mendacia" in Verbo significant falsa.

Apud Esaiam,

"Fiet relictus in Zione et residuus in Hierosolyma sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma; cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis" ( 11 4:3,4.

[24] Apud Ezechielem,

"In die quo nata es, praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis; et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive. .... .Lavite...et ablui sanguines a super te et unxi te oleo" (16:5, 6, 9, 22, 36, 38);

agitur etiam hic de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam veri; primum hic de falsis mali in quibus fuit antequam reformata, et dein de ejus reformatione; falsa mali significantur per quod visa sit "conculcata in sanguinibus"; et reformatio ejus per quod "laverit et abluerit sanguines, et unxerit oleo"; "lavare" significat purificare per vera, "abluere sanguines" significat removere falsa mali, et "ungere oleo" significat donare bono amoris.

[25] In Threnis,

"Ob peccata prophetarum" Hierosolymae, "iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum; errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine; ea quae non possunt tangunt vestimentis suis" (4:13, 14]);

"terrae motus" significat perversionem ecclesiae per falsificationem veri; et "vestis polluta sanguinibus" significat falsificationem sensus litterae Verbi.

[26] Apud Jeremiam,

"Malitias docuisti vias tuas, etiam in alis [tuis] inventi sunt sanguis animarum innocentium, non in perfossione inveni eos, sed in omnibus illis" (2:33, 34);

simile hic significatur per "sanguinem inventum in alis" quod supra per "quae non possunt tangunt vestimentis suis" ("alae" sunt vestimenta); quod "non in perfossione invenerit eos, sed in omnibus illis", significat quod ipsa vera non ausi fuerint destruere, sed quod vera sensus litterae falsificaverint ("alae" significant illa vera).

[27] Apud Esaiam,

"Manus vestrae sanguinibus plenae sunt" (1:15):

apud eundem,

"Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacia, et lingua vestra perversitatem meditata est;.... pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis" (59:3, 7):

"manus pollutae sanguine et digiti iniquitate", significat quod in omnibus eorum sit falsum et malum falsi; "manus" et "digiti" significant potentiam, et inde omnia apud illos quae possunt: quia haec significantur, ideo etiam dicitur, "Labia vestra locuta sunt mendacia, et lingua vestra perversitatem meditata est"; "mendacia" sunt falsa, et "perversitas" est malum falsi: quod "pedes eorum festinent ad effundendum sanguinem innocentem", significat ad destruendum bonum amoris et charitatis; hoc significatur per "effundere sanguinem innocentem"; bonum innocentiae est ex quo omne bonum et verum caeli et ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno 276-283). Ex his constare potest quid in communi sensu per "sanguines" in plurali significatur, quod nempe violentia illata tam veris quam bonis Verbi et ecclesiae.

Quoniam per "effundere sanguinem innocentem" significatur destruere bonum amoris et charitatis, ideo omnibus modis praecautum fuit ne sanguis innocens effunderetur, et si effunderetur

Quod terra expiaretur (Deuteronomius 19:10, 13; 21:1-9);

"terra" enim significat ecclesiam.

[28] Apud Esaiam,

"Jehovah exiens e loco suo ad visitandum iniquitatem.... terrae; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos" (26:21);

per "sanguines" quos terra revelabit significantur omnia falsa et mala quae destruxerunt vera et bona ecclesiae; "terra" est ecclesia ubi illa: per "occisos" significantur qui per illa perierunt.

(Quod "occisi" significent illos qui per falsa et mala perierunt, videatur supra, n. 315.) In Apocalypsi

In Babylonia "sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui occisi sunt super terra ( 12 18:24);

"sanguis prophetarum et sanctorum" pro exstinctis veris et bonis, et "occisi" pro illis qui per falsa et mala perierunt (ut mox supra).

[29] Simile intelligitur per

Sanguinem prophetarum "qui effusus super terram, a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae filii Barachiae, quem occiderunt inter Templum et Altare" (Matthaeus 23:30, 34, 35; Luca 11:50, 51);

in sensu spirituali per "Abelem" intelliguntur illi qui in bono charitatis sunt, et abstracte a persona ipsum illud bonum; et per "Cainum" illi qui solam fidem faciunt unicum salutis medium, et bonum charitatis nihili, et inde id rejiciunt et occidunt; et per "Sachariam" intelliguntur illi qui in veris doctrinae sunt, et abstracte a persona ipsum verum doctrinae: inde per utriusque "sanguinem" significatur exstinctio omnis boni et veri: per quod "occiderint illum inter Templum et Altare" significatur in Sensu spirituali omnimoda rejectio Domini, nam "Templum" significat Dominum quoad Divinum Verum, et "Altare" Ipsum quoad Divinum Bonum, et [per] "inter illa" significatur utrumque simul. (Quod Abel in sensu repraesentativo sit bonum charitatis, videatur n. 342, 13 3541179, 3325; et quod Cain sit fides sola separata a charitate, n. 340, 14 347, 1179, 15 3325.

Quod "propheta" significet doctrinam veri, n. 2534, 7269.

Quod "Templum" significet Dominum quoad Divinum Verum, ac "Altare" Ipsum quoad Divinum Bonum, et in sensu respectivo regnum Domini et ecclesiam quoad illa, n. 2777, 3720, 9714, 10642. Quod inter utrumque significet ubi conjugium Divini Veri ac Divini Boni est, n. 10001, 10025.)

[30] In Verbo pluries legitur de condemnatis ad mortem, quod sanguines illorum super illis essent; et per id in spirituali sensu intelligitur quod damnatio esset super illis propter falsa et mala per quae destruxerunt vera et bona ecclesiae; nam per "sanguines" in genere significantur omnia falsa doctrinae, vitae et cultus, per quae mala quae destruunt ecclesiam: haec mala quoad partem recensentur apud Ezechielem (cap. 18:10-13); haec etiam significantur per "sanguines" apud Johannem,

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit iis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (1:12, 13);

per "nomen Domini" intelliguntur omnia vera et bona per quae colendus est; per "sanguines" intelliguntur omnia falsa et mala quae destruunt; per "voluntatem carnis" et per "voluntatem viri" significantur omnia mala amoris et falsa fidei, "caro" enim significat proprium hominis voluntarium ex quo omne malum, et "vir" significat proprium hominis intellectuale ex quo omne falsum, "voluntas" est ubi illa; "a Deo nasci" est regenerari per vera fidei et per vitam secundum illa.

Сноски:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata # 988

Изучить этот эпизод

  
/ 1232  
  

988. [Vers. 10.] "Et quintus angelus effudit [suam] phialam super thronum bestiae." - Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad doctrinam fidei, constat ex significatione "angeli effundentis phialam", quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra); et ex significatione "throni bestiae", quod sit doctrina fidei: quod per "thronum bestiae", significetur doctrina fidei, est quia per "thronum" significatur ecclesia quoad verum, quod ibi regnat, et per "bestiam" significatur fides, qualis in illa ecclesia est; inde per "thronum bestiae" significatur ecclesia quoad doctrinam fidei: hoc quoque sequitur ex eo, quod "quartus angelus effuderit phialam suam in solem", per quod significatur status ecclesiae manifestatus quoad amorem (videatur supra, n. 981); inde consequitur quod per "phialam ab hoc angelo effusam super thronum bestiae significetur manifestatio status ecclesiae quoad fidem; nam amor et fides faciunt ecclesiam, verum cum unum sunt et non duo; sed per "thronum bestiae" intelligitur fides qualis est hodie in illa ecclesia, quae est fides separata a bonis vitae.

[2] Causa quod doctrina fidei intelligatur per "thronum bestiae", est quia per "thronum" in supremo sensu intelligitur caelum et ecclesia quoad Divinum Verum, ac Divinum Verum in Ecclesia Christiana vocatur fides, aliter quam in ecclesiis antiquis; in his nesciebatur quid fides, quia fides involvit aliquid quod non intelligitur, et tamen usque credendum est sicut foret verum; talia sunt paene omnia ecclesiae et ejus doctrinae hodie; sicut quod credendum est de Trinitate, ut quod tres Personae Divinitatis sint, quod Dominus natus sit ab aeterno, quod Spiritus sanctus procedat ab illis, et quod procedens sit Persona, quae Deus, per se, et tamen quod non tres sint sed unum, et sic quod trinitas sit in unitate et unitas in trinitate; praeterea quod fides absque vita ejus, quae est ex bonis charitatis seu ex bonis operibus, salvet; quod justificato per solam fidem omnia opera etiam mala condonentur, et quod Lex illum non damnet, quia Dominus per impletionem Legis et per passionem crucis damnationem sustulit; quod hoc solum credendum sit, et homo salvabitur:

[3] sunt etiam plura alia, quae credenda sunt sicut vera, quae vocantur fidei, quia num vera sint, non videri potest; sicut quae de libero arbitrio, de fide infantum, de carne et sanguine in Sacra Cena, memorantur: tum quae de vita hominis post mortem, et de ultimo judicio, quae dicuntur credenda, tametsi intellectus in illis mera paradoxa, quae omnem fidem excedunt, videt; sicut quod homo post mortem sit quoddam umbratile, spiritale, ex aethere larva ineffigiata, quae non videt, audit, loquitur, et quod sic vel volitet in aere, vel sit in ubi, et exspectet judicium; quod venturum cum destructione totius universi, non modo caeli aspectabilis, solis, lunae, astrorum, sed etiam telluris; et quod tunc omnia corporis in mundo per mortem relicti, rursus coalitura sint ac induitura animam, et quod sic homo recepturus sit suos sensus; praeter alia similia: haec quia non possunt cadere in intellectum, non possunt dici veritates, sed fides. Talis fides intelligitur per "thronum bestiae."

[4] Quis non videre potest, quod homo per talem fidem possit induci credere mere absona et falsa, modo imponantur ut dogmata ab illis qui in auctoritate constituti sunt, et ab aliis [qui] in caeca obedientia ex pluribus causis amant vivere, confirmantur? Confirmari enim possunt falsa, etiam infernalia, usque ut appareant sicut vera, per fallacias et per sophismata; sicut id falsum infernale quod Natura sit omne; quod quicquid apparet sit ideale; quod homo et bestia parum differunt, similiter moriantur, et post mortem non vivant; quod Verbum non sanctum sit; et similia alia: ex quibus patet quod omnis caecitas in spiritualibus per fidem hodiernam inducta sit; incohata et ad summam caliginem redacta a gente Babylonica; e qua quidem caligine Reformati, qui ab illa gente recesserunt, in aliquam lucem per lectionem Verbi emerserunt, sed non in lucem, ut possint videre vera, sicut antiqui; causa erat quia fidem separaverunt a vita, et ex vita est homini lux et non ex aliqua fide separata. Ex his nunc constat quid per "thronum bestiae" intelligitur, similiter prius

Per "thronum" quem draco dicitur dedisse bestiae (Apocalypsis 13:2, de quo supra, n. 783);

Tum per "thronum Satanae" (Apocalypsis 2:13).

Doctrinalia falsa etiam per "thronos" significantur alibi in Verbo;

-Ut apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, .... ac terroribus induentur" (26:16);

apud Haggaeum,

"Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium" (2:22);

et apud Danielem,

"Videns fui, usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit" (7:9).

[5] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Quam sancta in se, hoc est, ex creatione, sunt conjugia, ex eo potest videri, quod sint seminaria generis humani; et quia ex genere humano est caelum angelicum, sunt etiam seminaria caeli; consequenter quod per conjugia non modo terrae, sed etiam caeli, impleantur habitatoribus; et quia finis totius creationis est genus humanum, et inde caelum, ubi ipsum Divinum habitet ut in suo, et tanquam in Se, et procreatio eorum secundum Divinum ordinem instaurata est per conjugia, patet quam sancta in se, ita ex creatione, sunt, et quam sancta inde erunt. Terra quidem aeque potest impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, sed non caelum; causa est quia infernum est ex adulteriis, et caelum ex conjugiis: quod infernum sit ex adulteriis, est quia adulterium est ex conjugio mali et falsi, ex quo infernum in toto complexu vocatur adulterium; quod caelum sit ex conjugiis, est quia conjugium est ex conjugio boni et veri, ex quo etiam caelum in toto complexu vocatur conjugium, ut supra in suo articulo ostensum est. Per adulterium intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor adulterii, regnat, sive sit intra matrimonia, sive sit extra illa; et per conjugia intelligitur, ubi amor ejus, qui vocatur amor conjugialis, regnat. Quod terra aeque possit impleri habitatoribus per fornicationes et adulteria quam per conjugia, in sequente articulo ulterius explicabitur.

[6] Quando procreationes generis humani per conjugia, in quibus sanctus amor boni et veri a Domino regnat, fiunt, tunc fit in terris sicut in caelis, et regnum Domini in terris correspondet regno Domini in caelis; caeli enim consistunt ex societatibus secundum omnes varietates affectionum caelestium et spiritualium ordinatis, ex qua ordinatione existit forma caeli, quae supereminenter excedit omnes formas in universo. Similis forma foret in terris, si procreationes ibi per conjugia, in quibus amor vere conjugialis regnat, fierent; quot enim tunc familiae ex uno patrefamilias successive descenderent, tot imagines societatum caeli in simili varietate existerent; forent familiae tunc sicut arbores fructiferae variarum specierum, ex quibus totidem horti, in quibus singulis sua species fructus, qui horti simul sumpti sisterent formam paradisi caelestis; sed haec comparative dicta sunt, quia "arbores" significant homines ecclesiae, "horti" intelligentiam, "fructus" bona vitae, et "paradisus" caelum. Dictum mihI est e caelo quod talis correspondentia familiarum in terris cum societatibus in caelis fuerit apud antiquissimos a quibus ecclesia prima in hac tellure instaurata fuit, quae etiam a scriptoribus antiquis dicta fuit saeculum aureum ex causa quia amor in Dominum, amor mutuus, innocentia pax sapientia, et castitas in conjugiis, regnaverunt: et quoque dictum est e caelo quod tunc ad adulteria, sicut ad abominabilia inferni, interius horruerint.

  
/ 1232